« »
 
[]« 2 maneria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 216a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANERIA2
2. MANERIA, Modus, ratio, ut mox Maneries. S. Bern. de Cantu tom. 1. edit. Mabill. pag. 696 :
Utrumque, inquies, falsum : quia nec omnes cantus primæ Maneriæ in illa tantum possunt terminari, cum et finem in g ponant per b rotundum ; nec omnes qui in illa terminantur primæ sunt Maneriæ.
Charta ann. 1309. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 98 : []
Quælibet bestia onerata telis, pannis cujuscumque Maneriæ sint, ferro seu cupro operatis... debet pro pedagio 12. denarios.
Occurrit rursum infra in voce Manerium. Abælard. de gener. et spec. pag. 523. ed. Cousin. :
Hi tamen exponunt genera, id est, Manerias.
Vide doctissimum editorem Præfat. pag. 151. et Schmid. ad Petr. Alphons. Disciplinam clerical. pag. 97. num. 3. et pag. 150. num. 4.