« »
 
[]« Mangonare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 219a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANGONARE
MANGONARE, pro Nundinari, Trafiquer, Maquignoner. Quod de iis propolis potissimum dicitur qui futiles merces vili pretio emtas aliquanto carius distrahunt. Leges Ethelredi Regis Anglicæ apud Jo. Brompton. cap. 24 :
Si veniat ad mercatum Mongestre Sinere, qui Mangonant in caseo et butyro diebus ante Natale Domini, 1. denarium (dabunt) ad theloneum.
Et cap. 26 :
Dixerunt, quod nihil eis interesse videbatur inter falsarios et mercatores, qui bonam pecuniam portant ad falsarios, ab ipsis emunt, ut impurum et minus appendens operentur, et inde Mangonant et barganniant.
Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mangonarius, Provincialibus Manganié,[] minutorum propola, nostris Regratier, revendeur. Charta ann. 1155. ex Schedis Præsid. de Mazaugues :
Tali videlicet pacto ut xvi. sextarios boni frumenti ad mensuram Mangonarii Avenionensis qui per villam communiter discurrit, de censu... deferre faciant.
Vide Manganerius.
P. Carpentier, 1766.
Vel Vestium interpolator. Gall. Fripier, alias Mangonnier : haud scio an ab Hispanico Mangonear, vagari ; quod ad ejusmodi hominum conditionem satis pertinet. Lit. remiss. ann. 1459. in in Reg. 188. Chartoph. reg. ch. 200 :
Et cependant failly au suppliant (qui étoit sergent) aler mettre baudiment en une vigne des héritiers de feu Jehan Blanc, jadis Mangonnier habitant de Besiers.