![[]](img/image.png)
MANSIONALE, Idem quod Mansus, vel certe quod Mansionile, de quo mox.
Capitulare de Villis cap. 19 :
Ad Mansionales vero pullos habeant non minus 50.Pertz. Mansioniles. Testam. Herberti Viromand. Comitis ann. 1059. apud Jo. Carpent. in Hist. Cameracensi :
Mansionalia mea apud Attas et Dalonias cum ochis, arpiniis, forestagiis, et pascuaticis, etc.Infra :
De Mansa mea apud Tetignias, etc.Charta ann. 1047. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 384. col. 1 :
Et quia lx. Mansionalia, quæ et curtilia vocitantur, hæreditarie dicuntur possidere, etc.