« »
 
[]« Mansio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 225c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANSIO
MANSIO, Ubicunque manemus ; hinc nostris Maison, pro æde. Glossæ. : Μονή, ἡ ϰαταμονή, mansio. Alibi : Περίστυλον, mansio, perperam Edit. mancio.
Angustiæ mansionum
, apud Sidon. lib. 2. Epist. 2. Gregorius Tur. lib. 3. Histor. cap. 15 :
At ille ingressus Mansionem domini sui, apprehendit scutum ejus.
Lib. 2. cap. 1 :
Sexto ab urbe miliario Mansionem accepit.
Vide eumdem lib. 9. cap. 1. Hincmarus Laud. :
Cum Mosomum venissem, unde non longe sua distabat Mansio.
Hincmar. Remens. Annal. ad ann. 878 :
Ludovicus rex... venit ad apostolici Mansionem.
Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 407 :
Et ejus homines in ipso monte lignamenta ad Mansionem, vel ad alias causas incidere
(possint). Charta Caroli Simplicis tom. 2. novæ Gall. Christ. inter Instr. pag. 129 :
Præterea volumus et decernimus ut unusquisque clericorum supradictorum, Mansiones suas cuicumque clericorum ejusdem monasterii voluerit dimittendi sive vendendi licentiam habeat.
Quod vero Mansio pro domo canonici hic accipiatur, patet ex Capitul. Aquisgran. cap. 142 :
Quamvis canonicis proprias licitum sit habere Mansiones.
In Legibus Pippini Regis apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 123. Mansionem dare, hoc est, domo excipere.
Coram domino, sub quo ipse reus morandi habet Mansionem
, in chart. Episc. Camin. ann. 1304. apud Haltaus. in Glossar. German. voce Haushæblich, col. 849. Adde leg. 3. Cod. Th. de Aquæductu. (15, 2.) Capit. 3. ann. 803. cap. 17. lib. 3. Capit. cap. 39. Capit. Caroli Cal. tit. 19. § 1. tit. 39. § 12. Capitul. Carlomanni tit. 2. cap. 1. § 12. etc. Passim Scriptores, etiam veteres.
P. Carpentier, 1766.
Mansion, in Privil. Judæor. ann. 1370. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 492. art. 1. Manssion, in Lit. ann. 1369. ibid. pag. 169.
Mansionum Redemptio, ea, ni fallor, erat in Flandria, qua ejus, qui domum in urbe possidebat, hæres, hanc data certa pecunia redimere a domino, seu Comite tenebatur. Galbertus in Vita Caroli Comitis Flandriæ cap. 12 :
Insuper de coemptione gravissima Mansionum in Erdenburg, volumus quoddam medium Regem et Comitem ponere, ut per duodecim nummos tantum redimatur unusquisque nummorum illorum, quos secundum positionem Mansionum hactenus sedecim nummis redimebant filii post mortem patrum suorum.
Mansiones Militum, Stationes, sedes, diversoria, in quæ se recipiunt expeditionis tempore. Lampridius :
Milites expeditionis tempore sic disposuit, ut in Mansionibus annonas acciperent, nec portarent cibaria 17. ut solent, dierum, nisi in barbarico. Milites in Mansione dormientes
aggredi, apud Vegetium lib. 3. cap. 19. Idem cap. 8 :
Non enim belli tempore ad stativa, vel Mansionem civitas murata semper occurrit.
Vide leg. 11. C. de Re militari lib. 12. tit. 35. leg. 2. C. de Lucr. Advoc. (12, 61.) Hinc Mansionem tenere, apud Albertum Aq. lib. 3. cap. 11. Tenir garnison. Exodi cap. 17. 1. [] et 40. 36. et Num. 33. 1. Mansiones, παρεμϐολαὶ exponuntur.
Mansio, Latinis Scriptoribus proprie dicitur locus, ubi confecto itinere per noctem quiescebant ; unde ut plurimum pro diei unius itinere sumitur : Græcis σταθμός. Thomas Magister :
Σταθμοί, οί ϰατά τόπους δημόσιοι ἄγροι, (leg. οἶϰοι) ἔντα ϰαὶ ἵπποι δημόσιοι ἐτρέφοντο.
Qui mansionibus ejusmodi præerant, ἐπίσταθμοι appellabantur : Latinis Stationarii, Mancipes. Glossar. Gr. Lat. : Stationarius, Manceps, ἐπίσταθμος, ὁ ἡγούμενος τῆς μονῆς. Manceps, ἐπίσταθμος, ὁ τοῦ σταθμοῦ ἡγούμενος. Solinus cap. 33 :
Pagus Sabæorum, a quo octo Mansionibus regio thurifera disterminatur.
Jornandes de Rebus Geticis cap. 5 :
Quæ flumina multis Mansionibus invicem absunt.
Chron. Andrense tom. 9. Spicil. Acher. pag. 377 :
Apud quoddam munitissimum castrum nomine Archas, ab Jerusalem octo Mansionibus distans pervenerunt.
Liberatus Diaconus cap. 12 :
Chrysaphium in multas Mansiones Eutyches relegarat exilio.
Adde cap. 5. Facundus Hermianensis lib. 6. cap. 1 :
Conquerens, se absentem et innoxium... fuisse damnatum, et in quadraginta Mansiones, per diversas distractum provincias, viginti et amplius carceres mutasse.
Lactantius de Mortibus Persecut. num. 45 :
Licinio jam secunda Mansione tenente.
Mox :
Aliquanto moratus, processit ad Mansionem millia et octo.
Hinc passim mansiones et mutationes occurrunt in Itinerariis, præsertim in Hierosolymitano, in quo mansiones 20. millibus præter propter constant, ita ut plurimum duæ mutationes pro una mansione recenseantur. De Mansionibus, atque adeo iis, quas Camelorum vocat Plinius, copiose egit Salmasius ad Solin. pag. 494. Μονή eadem notione Græcis Scriptoribus dicitur. Acta Concil. Ephesini :
Τεσσαράϰοντα γὰρ μονὰς ὡδεύσαμεν, μηδεμιᾶς ἀναϰωχῆς ϰατὰ τὴν πορείαν ἀπολαύσαντες.
Concil. Ephes. part. 3 :
Εὔχου οὖν, δέσποτα, ϰαὶ ταύτας τὰς πέντε, ἢ ἓξ μονὰς ὥστε ἀλύπως ἡμᾶς ὁδεῦσαι.
Adde Concil. Calchedon. Act. 9. initio, Palladium in Hist. Lausiaca cap. 28. et Anonymum de Martyrio Bacchi Jun. pag. 66. Mansiones et mutationes in numero civitatum non habebantur, leg. 2. Cod. de Cond. in publ. horr. (10, 26.) leg. Modios, de Suscept. et arcar. (10, 70, const. 9.) leg. 2. de Lurc. Advoc. (12, 62.) leg. 9. Cod. Th. de Annon. et trib. (11, 1.) Agitur tamen Curialium mentio Claudiopolis, Prusiadis et Tottai et Voridis oppidorum, seu mansionum, per Bithyniam in leg. 119. C. Theod. de Decur. (12, 1.) Sane Tottaio Bithyniæ mansio est in Itinerario Hieros. Sed mansiones illas civitatis jure donatas liquet ex ipsa Constitutione. Et quidem in Actis Conciliabuli Ariminensis Episcopus Mansionis Nicææ in Thracia : et in Act. 3. Concil. Calched. Helpidius Mansionis Termensis Episcopus memorantur. Gregor. Nazianzen. De Vita sua ait, se creatum a Basilio M. Episcopum Sasimorum, quod σταθμος erat seu mansio :
Σταθμός τις ἐστὶν ἐν μέσῳ λεωφόρῳ
Τῆς Καππαδοϰῶν, etc.
Ubi Gregorius Presbyter in ejusdem Nazianzeni Vita :
Λεωφὸρου γὰρ βασιλιϰῆς μέσον ϰείμενον, ϰαὶ τοῦ δρημοσίου δρόμου ἔχον τὰ ἱπποστάσια.
Qui his præerat, servator hospitiorum et Mansionum dicitur in Disputat. Archelai cum Manete. Vide Juretum ad lib. 2. Symmachi Epist. 27.
Mansiones præterea dicebantur, diversoria[] Legatorum, Missorum, et aliorum Magistratuum publicorum, qui Principis mandato, aut in provincias ad justitias faciendas, et reformandas, uti loquebantur, vel in exteras regiones, reipublicæ causa, proficiscebantur. Tenebantur enim subditi hospitio excipere ejusmodi Missos et Legatos, et eorum ministros, et viaticum eis pro uniuscujusque dignitate præstare. Capitul. Caroli M. lib. 3. cap. 39 :
De Missis nostris discurrentibus, vel cæteris propter utilitatem nostram iter agentibus, ut nullus Mansionem contradicere præsumat.
Adde Legem Longob. lib. 3. tit. 4. § 2. 4. Carol. M. 11. 115. Capitula Ludovici Imp. Lotharii filii post Synod. Ticinensem ann. 850. cap. 4. et 5. Concil. Remense II. Trotarium lib. 5. Miraculor. S. Benedicti n. 1. et Buzelinum in Gallo-Flandr. lib. 2. cap. 21. pag. 349. etc. Atque hæ mansiones interdum redimebantur pecunia, quod vetatur in Concilio Tolet. IV. apud Gratian. 27. q. 1. de Viduis :
Sunt quidam Episcopi... qui exigunt, ut Mansiones, quibus in profectione uti debuerant, aliquo pretio redimant, qui parare debebant, etc.
Sunt hæc in Concil. Tribur. can. 26. apud Burchard. lib. 1. cap. 229. Vide Marcam de Concord. lib. 5. cap. 51. § 9. Vide Procuratio.
Mansionariorum, de quibus mox, vel certe Comitum provincialium, officium erat, eas mansiones præparare, præsertim si Reges ipsi peregre irent. In eam rem Tractoria iis dabatur, cujus formula hæc erat :
Quando ad vos venerit, Mansionem ei et focum et panem, et aquam largiri dignemini.
Interdum Principes Ecclesias et Monasteria ab ejusmodi hospitum exceptione eximebant, privilegio peculiari, quod Emunitatis nomine appellabatur, quo cavebatur vulgari formula, ne quis Judex publicus, sub quolibet prætextu, Mansiones aut paratas tollere præsumeret : vel,
ut nullus eorum aut suorum hominum deinceps freda aut tributum donet, vel Mansiones faciat invite
.
Mansio, apud Leguleios Anglos, quid sit, docet Bractonus libro 5. tract. 5. § 1 :
Mansio esse poterit constructa ex pluribus domibus, vel una, quæ erit habitatio una et sola sine vicino ; etiam et si alia Mansio fuerit vicinata, non erit villa : quia villa est ex pluribus Mansionibus vicinata, et collata ex pluribus vicinis.
Adde lib. 4. tract. 1. cap. 31. et Fletam lib. 6. cap. 51. § 1. Leg. Henr. I. cap. 41.
Mansio. Concilium Cloveshovense ann. 800 :
Daret mihi pro commutatione sæpefati Cœnobii terram centum et decem Mansionum, sexaginta cassatorum, videlicet in loco, qui dicitur Fleor, etc.
Charta Offæ Regis Merciorum :
Terram 50. Mansionum in locis supradictis, etc.
Alia Edberti Regis Saxon. Occident. ann. 801. tom. 2. Monast. Angl. pag. 843 : Terram 20. Mansionum. Ubi Mansio videtur esse, quod in aliis Chartis familia appellatur. Vide in hac voce ; præterea Testamentum Herberti Comitis Viromand. ann. 1059. apud Joan. Carpentarium in Hist. Cameracensi pag. 7. Ita Maison pro familia etiamnum vulgo dicimus. Potest etiam capi pro manso, ut in Tabulario Abbat. Conchensis in Arvernis Ch. 90 :
Et in ipsa Ecclesia domus hoc censum idem tres modios et 4. sextarios de vino, et de unaquaque Mansione terræ... 1. den. de aliis vero Mansionibus, quæ in solario constructæ erunt, 2. denarios.
Et in Chartul. S. Vincentii Cenoman. f. 69 : []
Quandam Mansionem terræ et unum bordagium... et unum molendinum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mansiuncula, in lib. 7. Capitul. cap. 144 :
Eorumque erroneum ministerium non in Ecclesia, sed per agrestia loca et Mansiunculas agunt.
Gerhard. Vita S. Oudalrici cap. 5 :
Quorum vero Mansiunculas et totas procurationes ipse per aliquem suorum fidelium cottidie caute disposuit.
Occurrit etiam Genes. 6, 14. Vulgat.
Mansio, Familia, quomodo Maison dicimus. Sanutus lib. 3. part. 12. cap. 8 :
Tunc etiam Hugo de Lusignan cum tribus Mansionibus, et aliis militibus Gallis, versus Tiberiadem processit.
Cap. 11 :
Rex Cypri, et tres Mansiones, et peregrini, cum peditibus iverunt Cæsaream.
Cap. seq. :
Tunc etiam venit Ptolemaidem Baylivus pro Venetis,... sed milites Mansionum, pro vitando scandalo, fecerunt ire illum Nazareth.
Cap. 14 :
Inter ipsum enim et Communitatem et Fraternitates, et Mansiones plures fuerunt controversiæ.
Chronicon Flandriæ cap. 11 :
Or avoit amené Henri d'Angiau bien 30. mille Mansions pour demourer en Constantinople.
Ubi loquitur de Armenis, quos Henricus frater Balduini Imp. adduxerat : de quibus ita Vilharduinus noster num. 201 :
Et avec lui s'en estoient passé li Hermins, qui lui avoient aidié vers les Grieux bien 20. mil à totes lor fames, et à toz lor enfans.
Vide paulo supra.
Mansio, Contignatio, seu id quod Estage dicimus. Ericus Upsalensis lib. 5. Hist. Suecicæ pag. 159 :
Fecit Engelbertus ædificium aliquod ligneum supra aquas altitudine quinque Mansionum multo ingenio præparari.