« »
 
[]« Mansionaria » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 227a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANSIONARIA1
MANSIONARIA, Munus et beneficium mansionarii seu capellani perpetui, idem quod Capellania 1. Vide in hac voce. Charta ann. 1073. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 807 :
Ideoque nos, qui supra, mater et filii donamus et offerimus in eadem ecclesia sanctæ Mariæ ad Mansionariam, quam suprascriptus Guido genitor noster constituit in eadem ecclesia ;... eo vero ordine, ut presbiteri, qui inibi sunt ordinati, cantent Primam et Completam ad horam legitimam et Missam celebrent cum tanais (in alia Letaniis) una die pro salute vivorum, alia die pro requie defunctorum, omni die, excepta die Dominica et festivis diebus, pro remedio animæ nostræ et parentum nostrorum.
Quæ rursum leguntur ibid. col. 809. Scalabr. ad vitam B. Joan. Taussin. tom. 5. Jul. pag. 810. col. 1 :
De reditibus ejus duas fundavit Mansionarias in ecclesia cathedrali, etc.
Hinc Mansionaria ecclesia, intelligenda videtur de Ecclesia collegiata, quam canonici seu capellani deserviunt. Vide Mansionarium in Mansionarius 1.