« 3 mansura » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 229c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANSURA3
3. MANSURA, pro Mansione, domo, ædificio : nostris Masure. Charta ann. 1122. ex Hist. Beccensi MS. pag. 324 :
Anno vero sequenti Guillelmus de Garlande... dedit illis in puram et perpetuam eleemosynam suum dominium in Marbodio... et suam Mansuram Marbodii.Charta Johannæ Comit. Fland. ann. 1232. apud Miræum tom. 2. pag. 1219 :
Præpositus, Decanus et Capitulum Ecclesiæ S. Donatiani Brugensis recipere poterunt in terram suam homines Comitis... vel eos qui ibi habuerunt Mansuram.Occurrit apud Innocentium III. PP. lib. 13. Epist. 206. Willelmum Thorn ann. 1143. Loisellum in Hist. Bellov. pag. 270. Beslium in Hist. Pictav. Comit. pag. 424. 507. in Monast. Anglic. tom. 1. pag. 383. etc. Hodie apud nos ut plurimum sumitur mansura pro loco, ubi olim exstructa ædes fuit, nunc vacua et culta. Mansuram intrare, Domicilium constituere, in chart. Otton. Comit. Eberstein. ann. 1265. qua confirmantur statuta oppidi Holzminden in Schœnem. cod. Dipl. tom. 1. pag. 181 :
Quicunque intraverit Mansuras in eo, sive servus vel cujuscunque conditionis homo, infra annum et diem a nemine requisitus, de cetero liber habeatur.
◊ Videtur etiam quandoque sumi pro manso, seu modo agri
Præceptum Caroli C. ann. 849. apud Marten. tom. 1.
Ampliss. Collect. col. 117 :
Mansuram unam, quæ habet plus minusve aripennum unum.Tabular. B. M. de Bononuncio Rotomag. :
Concessi Rogerio.... quamdam meam Mansuram terræ in parrochia S. Laurentii sicut se porportat ante et retro cum toto porprisio ibi pertinente, quæ sita est inter Mansuram filii Adelmi et Mansuram filiæ Emme de Cruce, ante Mansuram Radulphi de Passagio.Chron. Watinense apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 805 :
Quæ in summa ducenta viginti tria diurnalia quæ vulgo Mansuras nominamus faciunt.Charta apud Lobinell. tom. 2. Hist. Brit. pag. 223 :
In quo mansilio habetur Mansura terræ ad octo boves.Ex quibus videtur Mansura nusquam statutæ et definitæ mensuræ fuisse. Tabularium Vindocinense Thuani ch. 50 :
Quot autem Mansuris constet, (terra illa) pro magnitudine ipsius non potuit æstimari.Ch. 98 :
Tres Mansuras terræ arabilis.Ch. 117 :
Duas Mansuras silvæ Gastinensis.Ch. 121 :
Partem terræ illius... cujus quantitas 4. Mansurarum æstimatur.Occurrrit semel ac iterum hac notione in veteri Charta apud Baldricum Noviomensem lib. 1. cap. 52. Charta ann. 1087. ex Tabul. S. Alb. Andegav. :
Dedit etiam unam Mansuram optimæ telluris, id est, quantum quatuor immensæ fortitudinis boves arare possunt, juxta morem agricolarum.Polypt. Irmin. Br. 12. cap. 15 :
Alias Mansuras novem in eadem villa, habentes de terra arabili inter totos bunuaria 23. de prato aripennos 6. de pasturas bunuaria 5.Ubi Gerardo est, Agri portiuncula cum tugurio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mansura, ut quid diminutivum a manso, occurrit in Charta ann. 1191. tom. 8. Spicil.
Acher. pag. 205 : Cum omni dominio ejus et dominatione, dervesis, mansis et Mansuris, appennariis, etc.