« Manta » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 233c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANTA
MANTA, Toralis et straguli species, Gall. Mante. Innocentius III. PP. lib. 13.
Epist. 61 :
Tapeta duo, linteamina tria, totidem pulvinaria, Mantas tres, culcitram unam, mantilia4, etc. Theodemarus in Epist. ad Carol. M. :
Similiter et loco cucullarum duas, quas nos dicimus, Mantas, habemus, quæ ex grossiori sago fiunt.Ubi Manta videtur fuisse genus vestis, seu pallii. Vide Mantum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Mantam
certe genus vestis seu pallii fuisse dubitare nequaquam sinunt Statuta Synodalia Ecclesiæ
Cadurcens. apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 727 : Omnibus etiam prohibemus, ne epitogium, tabardum, seu Mantam foliatam usque ad oram curtam sic deferant, quod vestis inferior notabiliter videatur, quia vestis talis militis sæcularis est potius quam ecclesiastici seu cœlestis, et in clero elationem denotat inhonestam.
P. , 1766.
◊ Mante, eadem notione,
in Lit. remiss. ann. 1404. ex Reg. 158. Chartoph. reg. ch. 461 : Icellui Jaques avoit vendu audit Boyer un vestement appellé Mante, dit mantel.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Manta, Opertorium ephippii. Leg. Palat. Jacobi II. Reg. Majoric. tom. 3. SS. Junii pag.
lv : Jubemus quod quatuor saltem Mantæ continue sint paratæ ad tegendum dictas sellas nostræ personæ servitio destinatas.