« Manua » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 236c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANUA
MANUA, Mannua, Manipulus, fascis : Italis, Manata. Gloss. vetus :
Mannua, δράγμα,al. δράγμη. Gloss. Græc. Latin. :
Δράγμα, Manipulum, Manua, Dragma.Græci δράγματα, vocant δεσμὰς, ϰαὶ ὅπερ ἠ χεὶρ δράξηται. Idem Gloss. Græco-Lat. :
Δέσμη. Marina, fascis :leg. Manua. Glossæ Isid.
Mannua, manipuli. Gloss. Lat. Gall. :
Manipulus : Mannée, ou poignée de bled.
Manua fœni, apud veterem Interpret. Juvenal. Sat. 8. v. 152. sic enim legendum pro manna. Anbene, vide supra in Manna 3. Spartum in acervo Manuatum, apud Plinium. Idem Manuales fasces dixit de lino. Charta ann. 1195. apud Ughell. tom. 7. pag. 1321 :
Octo salmas vini, et duas Manuas lini, etc.Perperam editum mannas, ut et in Excerptis ex vet. Lexico pag. 252. Recentiores Græci μανούθιον videntur appellasse, quod Latini Manuam. Passio SS. XX. Martyrum Lauræ S. Sabæ n. 25 :
Θάμνους γὰρ τὰ λεγόμενα μανούθια εὑρίσϰοντες, (εἰώθασι γὰρ οἱ πατέρες αὐτὰ συνεισάγειν ϰαὶ ἀποτίθεσθαι) ἐτοὶμως λοιπὸν δι᾽ αὐτῶν τὰ οἰϰήματα ἐνεπώριζον.Occurrit etiam in Vita S. Euthymii n. 138.