« 3 manna » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 223c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANNA3
3. MANNA, vox Italica, Manipulus, Gall. Bote. Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg.
7657 :
Manolh, Prov. maniplus.Charta ann. 813. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 521 :
Milio modia quincto, lino Manna quart, etc.Alia ann. 869. ibid. col. 721 :
Grano grosso modio quarto, minuto autem modio quinto, lino Manna quinta, etc.Ubi notat vir doctissimus veterem Interpretem Juvenalis Manipulos, Mannas fœni interpretari ; verum Manuam legendum docet Cangius in v. Manua : quod tamen præstare nolim, cum toties apud diversos auctores occurrat vox Manna, qua etiam utuntur Itali. Charta Bern. de Mirabella ann. 1195. apud Ughell. tom. 1. Ital. sacr. col. 1126 :
Item tradimus Pennensi ecclesiæ... octo salmas vini et sex Mannas lini.Acta notar. Senens. ann. 1283. ex Cod. reg. 4725. fol. 7. r°. :
Confiteor me principalem debitorem tibi... in ccc. Mannis parvichalibus ad modum et consuetudinem actenus observatam.Vide Manua. Hinc
P. , 1766.
Manna, Tæda seu cerei species, quomodo Poignée nostri dixerunt. Mirac. B.
Davanzati tom. 2. Jul. pag. 526. col. 1 : Incontinenti dictus Vivi descendit de asina,... et pedibus suis venit ad sepulcrum B. Avanzati,... et ibi Mannam unam fieri fecit librarum trium ceræ, etc.Vide supra Manada.