![[]](img/image.png)
MANUATTRECTATIONES. Quid illæ sint manuattrectationes, pro quibus emendandis reo pecuniaria
mulcta irrogabatur, non omnino constat : suspicor tamen illa esse conventionum signa,
quibus alter alterius manum percutiebat ; quæ cum haberentur tanquam juramenta, non
dimittebantur nisi inflicta prius aliqua pecuniaria pœna, quæ in usum cedebat sacerdotis ;
unde Manuattrectationes inter ea quæ erant fisci sacerdotii recensetur. Si quis
vero hac voce matrimonium, vel quidquid pro contrahendo matrimonio sacerdoti
persolvebatur, designatum existimaverit, non diffitebor omnino. Tabular. Vosiense fol. 3 :
Concesserunt Deo et Sancto Petro Vosiensi omnem fiscum sacerdotii ex eadem ecclesia, ex baptisteriis, ex pœnitentiis, ex Manuattrectationibus, et ex omnibus quæ ad fiscum sacerdotii pertinent.