« »
 
[]« Manucapere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 238c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANUCAPERE
MANUCAPERE, In se quid suscipere, vadem se præstare, se pro aliquo obligare : vox forensis. Charta ann. 1293. in Regesto Constabulariæ Burdegal. fol. 204 :
Ad majorem rei securitatem nobiles viri N. N. pro nobis Manuceperunt, et dicto Domino Regi in causam prædictam omnia bona sua... obligarunt.
Alia Guillelmi D. de Feritate ann. 1206. in Tabular. Abb. S. Vincentii, diœc. Carnot. :
Propter ipsam quitationem ipse Hugo concessit Canonicis, et Manucepit ad garantizandum cunctas eleemosynas ab antecessoribus suis factas.
Alia ann. 1250. in Tabulario Monast. Hederæ fol. 103 :
Et Manuceperunt prædictæ personæ pro se et pro aliis parochianis ejusdem villæ fide in manu nostra corporali, quod, etc.
Charta Johannis Reg. Angl. in Lib. nigro Scaccarii pag. 380 :
Mandaverunt tamen nobis, quod Manuceperunt pro eodem Willelmo, quod veniret ad nos infra certum terminum.
Addit. ad Matth. Paris pag. 102 :
Et post illam redemptionem inveniet 12. plegios qui ipsum Manucapient, quod deinceps non malefaciet in parcis.
Thom. Walsinghamus in Ricardo II. pag. 245 :
Radulfus de Ferrariis et Barones 4. qui Parliamento proximo interfuere, Manucaptus est, donec per magis evidentes rationes suam innocentiam declarasset,
id est, se vadem constituit sistendi juri : nisi hoc loco manucaptus, sit idem quod captus. Gloss. Gr. Lat. : Δορυάλωτος, manucaptus. Occurrit priori significatu, in 2. Statuto Westmon. cap. 12. apud eumdem Matth. Paris. ann. 1244. pag. 422. et ann. 1251. pag. 543. Florent. Wigorniens. pag. 429. Brompton. in Stephano pag. 1039. Duchesn. in Probat. Hist. Vergeiac. pag. 142. Bractonum lib. 3. tract. 2. cap. 1. in Fleta lib. 1. cap. 41. § 7. apud Stanfordium [] lib. 2. de Placit. Coronæ cap. 17. etc. Vide Manucaptio et Manucapere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Manucapere de Rato, Hæreditatem adire pro sua parte. Charta ann. 1324. apud Thomasserium Consuetud. Bituric. pag. 725 :
Quod dictus Gaufridus habebit pro parte sua et pro parte Joannæ sororis monialis Fontis-Evraudi, pro qua Manucepit de rato, ut est dictum, castrum de Vodolione.