« Manucaptio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 239a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANUCAPTIO
MANUCAPTIO, Fidejussio, cautio ; atque etiam interdum ipse
fidejussor, Gall. Caution. Lit. Edw. I. Reg. Angl. ann. 1306. apud Rymer. tom. 2.
pag. 1005 :
Ipsi amici dictorum burgensium in Angliam veniant ad inveniendum ibidem, si possint, Manucaptionem pro burgensibus illis... Et quod Manucaptio prædicta per manum tabellionis in Instrumentum publicum redigatur, et nobis sub sigillis Manucaptorum postmodum transmittatur.Vide Memprisa.