« Manucaptor » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 239a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANUCAPTOR
MANUCAPTOR, in Synodo Exoniensi ann. 1287. cap. 50. in Fleta lib. 1. cap. 41. § 7. cap. 48. §
6. apud Henricum de Knyghton ann. 1330. etc. pro vade. Charta Eduardi Reg. Angl. ann. 1369. apud Marten. tom. 1. Anecd. col.
1509 :
Et quia dilectus nobis in Christo frater Philippus Rannulfi procurator Abbatis de Ffiscampo in Anglia alienigena de potestate Ffrancorum invenit coram nobis in Scaccario nostro... Manucaptores suos, qui manuceperunt pro prædicto procuratore.Liber niger Scacc. pag. 386 :
Manucaptores pro filiis Willelmi de Braosa.Mainpernor, seu Mainpreneur, in Statuto Acton-Burnel. ann. 11. Edw. I. Reg. Angl. Vide Manucapere.
◊ Vocis origo inde manasse videtur, quod qui se vadem
præstabant, aut fidejubebant, illum, cujus sponsores erant, ad judicem deducebant,
Manuque illius apprehensa, seu capta, palam, coram judice et aliis,
fidejussionem suam profitebantur.