« »
 
[]« 2 mappa mundi » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 255b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAPPA2
2. MAPPA Mundi, Charta vel mappa explicata, in qua orbis seu mundi descriptio continetur Πίναϰες, ἐν οἷς αἱ τῆς γῆς περίοδοι εἰσὶν, ut est in Testamento Theophrasti apud Diogenem Laertium : quarum quidem Tabularum Geographicarum primum auctorem fuisse Anaximandrum, quem subsecuti sunt Hecatæus, Democritus, Eudoxus, et alii, tradit Eustathius in Epistola præfixa Notis ad Dionysium Periegetem. Eumenius pro restaurandis Scholis :
Siquidem illic instruendæ pueritiæ causa, quo manifestius oculis discerentur, quæ difficilius percipiuntur auditu, omnium cum nominibus locorum situs, spatia, intervalla descripta sunt, quidquid ubique fluminum oritur, et conditur, quocunque se littorum sinus flectunt, quo vel ambitu cingit orbem, vel impetu irrumpit Oceanus.
S. Hieron. Epist. 3 :
Sicut ii, qui in brevi tabella terrarum situs pingunt, etc.
Vide Bergerium lib. 3. de Itinerib. Roman. cap. 7. num. 1. 2. Papias : Mapa, togilla, mapa etiam dicitur pictura, vel forma ludorum, unde dicitur Mapa mundi. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Mapa mundi, mapemunde ; et dicitur a mapa, nappe ou picture, ou forme de jeus. Rathbertus de Casibus S. Galli cap. 10 :
Inter hos (libros) etiam unam Mappam mundi subtili opere patravit, quam inter hos quoque libros connumeravit.
Gervasius Tilleberiensis lib. 2. Otior. Imperial. :
Considerantes, quod ipsa pictorum varietas mendaces efficit de locorum varietate picturas, quas Mappam mundi vulgus nominat.
Vide Annal. Colmarienses ann. 1265. et Joan. Villaneum lib. 1. cap. 89.