« »
 
[]« Maquerellus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 256b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAQUERELLUS
MAQUERELLUS, Piscis species nota, vulgo Maquereau. Codex MS. redituum Episcopat. Autissiodor. ann. circ. 1290 :
Millia Maquerellorum debent Episcopo et Comiti iiii. den.
Compotus Baillivorum Franciæ ann. 1295 :
Compotus Henrici Monachi de Expletis... Maritima Picardiæ et aliis, de Wada capta super Anglicos, de blado capto super eos... de Maquerellis super eos captis. Maquereaux
nostris dicuntur lenones, Maquerelles, meretricum conciliatrices, in Consuet. Baionensi tit. 25. art. 3.
P. Carpentier, 1766.
Unde Maquerelerie, Lenocinium, in Stat. ann. 1371. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 441. art. 3. Qua vero pœna hujus farinæ mulieres olim afficiebantur, docent Lit. remiss. ann. 1357. in Reg. 89. Chartoph. reg. ch. 188 :
Fuit impositum eidem Ysabelli quod dictam filiam vendiderat dicto canonico, fuitque propter hoc....... dicta Ysabellis in scala posita, et ibidem taliter martirizata et combusta cum uno tortissio ardenti, et exinde de dicta terra bannita.