« 1 mara » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 256c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARA1
1. MARA, Palus, lacus, stagnum. Anglo-Saxonib. Mere, Kiliano, Maer, Maere, Gall.
Mare. Charta ann. 1181. apud Lobinell. tom. 2.
Hist. Britan. pag. 134 :
Et omnes Maræ quæ sunt in marisco, et campus Trossebof quem dedit Rollandus Archiepiscopus Garino Trossebof joculatori quamdiu viveret, sunt de dominico Archiepiscopi.Villelmus Gemetic. lib. 2. cap. 20 :
Sedens super lacum, quem usu quotidiano loquendi Maram vocamus.Willelm. Britto in Philipp. lib. 5. pag. 146 :
Histor. fundationis Abbatiæ Rames. in Anglia :..... Lexovea fontis egena,Quæ pro fonte Maras gaudet potare lutosas.
Ambitur præterea idem locus paludibus anguillosis, Maris late patentibus, et stagnis multimodi generis piscium et avium natatilium nutritivis : de quibus Maris una est Ramesmere, de nomine insulæ dicta, quæ cæteras adjacentes aquas pulcritudine et fertilitate superexcellens, etc.Non desunt, qui opinantur, effictum vocabulum a Lat. Mare, quod Isidoro teste, aquarum generalem collectionem significat. Alii ab ἀμάρα deducunt, quæ vox aquæductum sonat, sive sulcum in prato, per quem aqua ducitur irrigandæ terræ gratia.