« »
 
[]« Marabotinus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 256c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARABOTINUS
MARABOTINUS,
Maurabotinus, Marmotinus, Marbotinus, Morabotinus
. Hæc omnia idem sonant, sed Marabotinus crebrius occurrit apud Scriptores, Matthæum Paris ann. 1176. Radulphum de Diceto pag. 598. Doubletum in Hist. S. Dionysii pag. 891. Guichenonum in Bibl. Seb. Cent. 2. cap. 51. Gariellum in Episcop. Magalon. pag. 279. et alios. Sic autem indigitantur monetæ quædam Hispanicæ, aureæ præsertim.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Marabetinus, in Charta Ramiri Sancii Regis Navarræ, apud Jos. Moret. Antiq. Navar. pag. 630.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Marabitinus. Charta Alphonsi Reg. Lusitan. æra 1142. ex Tabular. Claravall. :
Tribuant in modum feudi et vassalitii quinquaginta Marabitinos auri probati.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Marabocinus. Limborch. lib. Sent. Inquis. Tolos. ad ann. 1306. pag. 68 :
Item custodivit per 15. dies 60. Marabocinos auri et 3. denarios aureos.
Marabutinus, in Charta Hugonis Archiepiscopi Genuensis ann. 1184. apud Ughellum.
P. Carpentier, 1766.
Marabuntinus, apud Cenc. inter Cens. eccl. Rom. MSS. :
In episcopatu Portuensi, Petrus Later ij. Marabuntinos pro castro Chere.
P. Carpentier, 1766.
Marabutinus Anfusinus, in Charta [] ann. 1247. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 785. Alia Jac. reg. Aragon. ann. 1229. ex Bibl. reg. cot. 16 :
Quicumque autem tenori hujus nostri privilegii temptaverit in aliquo contraire, iram nostram et indignationem et pœnam mille Morabatinorum Alfussinorum se noverit absque remedio incursurum.
Marbotinus. Charta Guillelmi de Novelliano Militis ann. 1270 :
Debet Domino Duci (Aquitaniæ) unum Marbotinum sporlæ in mutatione Domini.
Consuetud. Tolosæ part. 2. Rubr. de Donation. :
Oboli, seu Marbotini aurei.
Adde Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 312. Litteræ Philippi VI. Reg. Franc. ann. 1336. pro Priore S. Gemmi in Xantonibus, ex Regest. Parlamenti :
Et pour cause de notre souveraineté et ressort toutefois et quantes que au dit lieu a mutation de Prieur, et nouvelle institution d'icelui l'on nous rend et paye un Marbotin d'or.
Comput. MS. ann. 1268. ex Bibl. reg. :
Derechief pour la meson à la fame feu Guilliaume de Faie, bourjois de la Rochelle,.... un Marbotin chascun an.
Marabatinus auri boni, in Charta Hispanica, apud Malbrancum lib. 11. de Morin. cap. 52.
Morabatinus, in Bulla Paschalis PP. apud Diago lib. 2. de Comitib. Barcin. cap. 95. et in Charta ann. 1190. in Append. Marcæ Hisp. col. 1381.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Marapetinus, in Testam. Sancii ann. 1211. tom. 1. SS. Maii pag. 763 :
Et hereditatem de Sena quæ fuit matris suæ, quadraginta mille Marapetinos et ducentas marchas argenti.
Marmotinus Aureus, apud Plantavitium in Histor. Episc. Lodovens. pag. 103. 257. et 306. et Albertum Argentin. in Chron. 1289.
Morbotinus, apud Rodericum Tolet. in Hist. Arab. cap. 20.
Morabedis, in Charta Alfonsi I. æræ 1157. pro Cæsaraugust. apud Mich. de Molino in Repertorio pag. 265. col. 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Morabetinus. Charta ann. 1134. tom. 1. Gall. Christ. inter Instr. pag. 46 :
Debent reddere per unumquemque annum clericis B. Antonini, præsentibus et futuris, in die festivitatis ejus, unum Morabetinum quinque solidos bene valentem.
Occurrit præterea in Statutis Synodalibus Arnaldi Episc. Valentini inter Conc. Hispan. tom. 3. pag. 519.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Morapetinus, in Charta Ermengaudi tom. 3. Concil. Hispan. pag. 374 :
Dono etiam ad operam Beatæ Mariæ centum Morapetinos.
Concil. Hispal. ann. 1512. ibid. tom. 4. pag. 6 :
Si vero fuerint laici, et permanserint in excommunicatione per medium annum, deinceps incurrant pro quolibet mense in pœnam centum Morapetinorum pro ecclesia.
Maurabotinus, in Fœdere, quod sancitum est Bayonæ mense Aprili ann. 1290. inter Franciæ et Castellæ Reges :
Cæterum cum præfata Blancha se restitui peteret ad perceptionem 24. Maurabotinorum de bona moneta, videlicet veterum Burgalensium, pro dotalitio suo, valentium annuatim 7. millia librarum 160. librarum Turon. Nigrorum, ut dicebat, et sibi satisfieri in eadem moneta de proventibus 14. annorum transactorum, postquam ipsa exivit de Castella gente nostra, satisfactionem omnium prædictorum, deducto eo, quod solutum erat exinde ad monetam, quæ de Guerra dicitur, offerentur, et dicente nos ad præstationem alterius monetæ non teneri. Tandem, etc.
Morabotinus. Exstat Charta Alfonsi Regis Castellæ, data Segoviæ 21. Sept. 1258. in Regesto Feodorum Ducatus [] Burgundiæ, parte 2. fol. 90. qua Hugoni Duci Burgundiæ concedit
decem millia Morabotinorum computatis 15. solidis Pipionum pro Morabotino, in feudum, et nomine feudi, dandos et solvendos annuatim eidem Duci et successoribus suis, vel eorum nuntio, in festo Nativitatis M. V. mense Septembri, in Regno Castellæ, vel Imperio, in reditibus usque ad eandem quantitatem, et de prædicto feudo dictum Ducem solenniter investivit cum virga, quam in manu tenebat
. Sic etiam scribitur apud Bromptonum in Henrico II. pag. 1125.
Morabotini boni in auro curribiles Alfussini recti, in Charta Majoricensi ann. 1280. semel ac iterum. In alia 1282 :
Morabotini boni Alfonsini auri fini et ponderis recti.
Occurrit pluries in Chartis Aragon.
Marabatini, passim in Chartis Lusitanicis apud Rodericum da Cunha, in Hist. Episcop. Portensium, in Lusitania. In Libello Catalonico MS. de Batallia facienda, dicuntur 200. unciæ conficere 400. Morabotinos :
Per 200. unces d'or de Valentia, qui son 400. Morabotins.
Charta Petri Regis Aragon. in Curia Generali Catalaniæ ann. 1351 :
Morabotinus, de quo in Usaticis mentio fit, valet 4. solidos monetæ Barcinonensis de terno. Morabati,
in Chr. Petri IV. Reg. Arag. lib. 4. cap. 8.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Morobatinus, in Testam. Raym. Berengarii Comit. Barcinon. ann. 1131. Append. Marcæ Hisp. col. 1273. et in Testam. Peronellæ Reg. Aragon. ann. 1152. ibid. col. 1314.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Morabotinorum usus obtinuit etiam in Occitania, quem a Wisigothis, cum hujus provinciæ domini essent, inductum existimo. Charta Jacobi Reg. Aragon. ann. 1231. ex lib. Talamus Montispessul. fol. 32 :
Nos Jacobus...... concedimus vobis Montispessulanis fidelibus nostris stagna et maria.... Vos autem et successores vestri dabitis nobis, videlicet nostro bajulo Montispessul. annuatim in festo Natalis Domini unum Morabotinum censualem.
Quæsitum a viris doctis, unde enatæ hæ voces ; in qua disquisitione aiunt Bochartum, virum in Hebraïcis et aliis Orientalibus linguis oculatissimum, cum in Cadomensi virorum litteratorum consessu acrius insisteret, apoplexia correptum haud multo post expirasse. Uni porro ex iis, qui super hac controversia per litteras sententiam meam expetierat, rescripseram, videri mihi Marabotinos appellatos primum nummos aureos Maurorum Hispanicorum, qui iis fusis subinde ac deletis in Hispanorum potestatem venerant, quasi Marranorum spolia : nam Botino, Hispanis idem est quod nostris Butin : Marranos vero Mauros Hispanicos appellatos suo loco docemus. At Mariani lib. de Ponder. et mensur. cap. 23. Marevedinos monetam fuisse Regum Gothicorum Hispanicorum existimat, ac proinde multo ante Maurorum in Hispanias irruptionem cognitam, quod ex solo nummorum Gothicorum pondere elicit. Ut sese res habeat, eæ monetæ, quæ
Maravedini Hispanis dicuntur, ab eodem fonte nomen ducunt : qui enim prius Marabotini, postea Maravedini dicti : de quorum aureorum pretio et pondere multa commentantur Antonius Nebrissensis in Repetitionibus, Didacus Covarruvias in veterum Collatione numismatum cap. 5. et Jo. Mariana de Ponderib. et Mensur. cap. 22. 23. Inde id nominis inditum quibusdam minutioribus[] monetis æreis : qua tamen in parte, ait idem Covarruvias cap. 1. Maravedinus non tam est nummus, quam nummorum numerus, qui constat ex duabus Blancis, aut Coronatis sex, vel denariolis decem. Vide L. le Blanc Tract. de Monet. pag. 165.