« Marach » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 257c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARACH
MARACH, March, Equus. Lex Aleman. tit. 69. § 2 :
Si ille talem equum involaverit, quem Alemanni Marach vocant.Tit. 70. § 2 :
Si quis equo, quem Alemanni Marach dicunt, oculum excusserit.Lex Bajwar. tit. 13. cap. 10. § 1 :
Si equus est, quem Marach dicimus.Editio Heroldi tit. 7. § 1 :
Si equus est, quod March dicimus.At in Lege Aleman. habet utrobique Marach.
◊ Vetus est autem vox Gallica, siquidem Pausanias in Phocicis
pag. 335. ἵππων τὸ ὄνομα apud Gallos esse μάρϰαν auctor est, unde τριμαρϰισίαν equestris pugnæ quamdam institutionem vocabant. Sed et etiamnum
Armorici nostri, penes quos, ut et apud Guallenses Anglos, veteris Gallici idiomatis
reliquias permanere aiunt, equum Marach
vel March dicunt,
marcheguez, equitare. Vide
Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 2. col. 844. voce
Marah.