« »
 
[]« Maran-atha » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 258a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARAN-ATHA
MARAN-ATHA, Voces Syriacæ, quæ Dominus venit significant. Imprecationis genus quod in chartarum infractores intentari solitum erat. Charta S. Amandi Tungrens. Episc. apud Miræum tom. 1. pag. 8 :
Si quis vero contradicere voluerit... sit anathema Maranatha, quod est perditio in adventu Domini nostri Jesu Christi.
Charta Guillelmi Alpherici pro Hospital. Hierosol. :
Si aliquis de heredibus nostris venerit et aliquid de dono suprascripto disrumpere voluerit, sit particeps cum Juda traditore in inferno et anathema Maranatha.
Concil. Toletan. III. inter Hisp. tom. 2. pag. 342 :
Cui hæc fides non placet aut non placuerit, sit anathema, Maranatha in adventum Domini nostri Jesu Christi.
Adde Bullam Alexandri II. PP. tom. 4. Annal. Bened. pag. 755. Append. Marcæ Hispan. col. 970. 997. 1065. Hist. Lothar. D. Calmeti tom. 1. col. 262. 340. etc. Vide Lex. Martinii et infra Marani.