« 1 marcha » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 265b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARCHA1
1. MARCHA, Marca, Marchia, Terminus, limes, seu fines cujusque regionis.
Vide Grimm. Antiq. Jur. German.
pag. 496. Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 2. col. 846. voce Marka. Halt.
Glossar. Germ. voce Marck, col. 1315.
sqq. Capitula ad Legem Alemannor. cap. 34 :
Si quis alterum ligat, et foris Marcha eum vendit, ipsum ad locum revocet, etc. 40. sol. componat.Charta divisionis Imperli Caroli M. cap. 1 :
Ut nullus eorum fratris sui terminos, vel regni limites invadere præsumat, neque fraudulenter ingredi ad conturbandum regnum ejus, vel Marcas minuendas, etc.Adde Divisionem Imperii Ludovici Pii cap. 2. Marca Tolosana, in Charta alia Divisionis Imperii ejusdem Ludovici, edita a Steph. Baluzio cap. 1. Marca Hispanica, apud Eginhard. ann. 827. 828. Regino :
Carolus Ratisbonam venit, ibique Marchas et fines Bajoariorum disposuit.Annales Francorum ann. 788 :
Avares in Marcha Bajoariæ atque Italiæ... fugati sunt.Ann. 825...
Imperator cum filiis Godefridi pacem, quam ipsi petebant, cum eis in Marca eorum confirmare jussit.Charta Ottonis Imper. ann. 965 :
Quicquid proprietatis in Marca vel regno Danorum ad Ecclesias in honorem Dei constructas... pertinere videtur.Confœderatio inter Flandriæ et Hannoniæ Comites ann. 1176. apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 586 :
In confinio etiam terrarum nostrarum quod vulgo Marcha dicitur, non debemus, nec possumus alias construere firmitudines.Milo in Vita S. Amandi Episcopi Trajectensis cap. 2 :
Vide Leges Bajw. tit. 12. cap. 9. Alem. tit. 47. Ripuar. tit. 60. § 5. tit. 75. Capitul. 1. Caroli M. incerti anni cap. 3. 4. et lib. 2. cap. 14. lib. 3. cap. 84. lib. 4. cap. 4. lib. 5. cap. 132. Synod. Carisiens. Capit. Caroli Cal. tit. 8. Leg. Longob. lib. 2. tit. 30. § 2. Carol. M. 72. Codicem Carolinum Epist. 88. Ordericum Vitalem l. 5. pag. 553. Eigilem in Vita S. Sturmii cap. 12. etc. et d'Amy MS. :Tu socio sine per Marcas clusasque ruebas.
MS. :Si saisirez vos honors et vos MarchesQue l'an vos a donnees.
Ibidem :Cele terre conquistrent, si tiennent bien la Marche.
MS. :Mout l'ont cil de ses Marches cremu et redouté.
Hinc Marchiare dicitur de eo qui vicinus est et conterminus. Charta ann. 1380. apud Rymer. tom. 7. pag. 246 :Les Marches sont si assez prés,Et li home sont moult engrés.
In Comitatibus prædictis, qui eidem terræ Walliæ immediate adjacent et Marchiant.Alia ann. 1421. apud eumd. tom. 10. pag. 132 :
Adeo plene et libere, sicut aliqui dominorum Marchiantium in dominiis et marchiis suis Walliæ habent et utuntur.Marchiser, eadem notione apud Poetas nostrates. MS. :
MS. :Si neveu sont, et Marchisent à mi.
MS. :Pour conseil prendre de ceste euvre,Ainz que nul autre se desqueuvre,Manda Robert le Comte d'OQui Marchist à ceux de Vismo.
Car tolir li vorrent sa terreCinq Rois qui à lui Marchissoient.
P. , 1766.
◊ Inde Marche
appellari videtur Ora silvæ, in Recognit. feud. dom. de Veteriponte pro castell. de
Buri ann. 1366 : Item cent arpens de bois, que haies, que buissons, que frisches, que Marches, etc.Confer Mariscus.
Marchia, eadem notione. Charta ann. 1044. in Append. ad
Capitul. col. 1550 :
Infra territorium Pennense in loco qui nominatur Salajano, aut infra istam Marchiam Firmanam, aut infra totum regnum Longobardorum.Apud Adamum Bremensem cap. 93. Radulfum de Diceto ann. 1173. et alibi, Sanutum lib. 3. parte 11. cap. 10. in Chronico Andrensi pag. 665. 670. in Gestis Innocentii III. pag. 114. 116. etc.
Marcha, Marchionis territorium,
Marchionatus. Ditmarus lib. 6. de Lothario Marchione :
Filio suimet Wirinhario beneficium patris, et Marcam cum ducentorum pretio talentorum acquisivit.Utitur etiam Lambertus Schaffnaburg.
Marchia, Eadem notione, apud eumdem Schaffnaburg. ann. 1068.
Marcha videtur etiam sumi interdum pro modo agri, vel certe pro territorio. Notitia
Alamannica Goldasti 91 :
Testificati sunt, quod ex traditione Perahtoldi Comitis medietas omnis Marchæ, quæ ad villam Filisininga nuncupatam aspicit tam in silvis quam in aquis sive pascuis, vel aliis quibuslibet rebus, ad Monasterium S. Galli juste et legaliter pertinere debet.Et Charta 18 :
Et casas cum curtis cæterisque ædificiis, atque cum silvaticis Marchis ad eosdem pertinentibus, etc.Vide Grimm. et Haltausium locis supra laudatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Id aperte
colligitur ex pluribus Instrumentis, quæ, ut sententia D. Cangii firmetur, subjicimus.
Charta Dagoberti Franc. Reg. ann. 2. Regni sui inter Vindem. litter. Schannati pag. 5 :
Visi fuimus concessisse cum omnibus, etiam cum ipsa Marca ad ipsas Balneas pertinente quæ venit de ambabus lateribus usque ad fluvium Murga, et de uno fronte ad partem Occidentalem rasta una, etc.Charta Ottonis Imperat. ibid. pag. 7. qua omnibus qui monachis serviunt concedit ut
sive habitent in Abbatia, id est in Marchia, aut ubicumque, non possint cogi ad muniendum castellum.Charta Caroli M. tom. 1. Rer. Mogunt. pag. 266 :
Quidquid in hoc sub mea potestate consistit... trado, ita ut ab illo loco undique, ab Oriente scilicet et Occidente, a Septentrione et Meridie, Marcha per tria milliaria passuum tendatur.Præceptum Lotharii ann. 864. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 173 :
Contulit... quidquid in pago Tulpiacensi in villa vel Marca quæ vocatur Herigarda, habere videbatur, id est, Ecclesiam unam simul cum terris, domibus, cæterisque ædificiis.Charta ann. 1307. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 411 :
Vexillum S. Mauritii... per Marcam in die Ascensionis Domini more solito deferendum, etc.Adde Epist. S. Bonifacii ad Fulradum tom. 1. Rer. Mogunt. pag. 372. Et Vitam Meinwerci Episc. apud Leibnit. tom. 1. Script. Brunsvic. pag. 529. Vide Marca 2.
Marchia. Sugerius in Ludovico VI :
Sicut ejusdem Normanniæ Ducatus se porrigit, Marchiis regni collimitans. Marchia censualis,in Charta anni 1180. apud Guichenonum in Bibl. Sebus. ex Tabulario Cluniacensi :
Dictum est, quod in Obedientia de Chaveniis et ejus appenditiis habeat Comes latronem, adulterum, homicidam, et fœneratorem, qui in præsentia Decani de Chaveniis legitime approbati fuerint vel convicti, censum, et Marchias censuales, et custodiam viatorum et pascuorum.Charta Henrici Ducis Silesiæ ann. 1319. apud Ludewig. tom. 6. pag. 4 :
Damus omnia et singula jura quæ... nobis, hæredibus aut successoribus nostris in Marchiis, provinciis, terris, etc.
Marchanus, Marchiæ, seu Provinciæ limitaneæ incola. Capitulare Radelchisi Principis
Beneventani cap. 17. de Servis fugacibus :
Quod si suspicio fuerit, ut per consensum Marchanorum nostrorum per nostras marchas extra terram nostram exiverint, satisfiat ab his Marchanis.
Marchiani, Marcæ Anconitanæ incolæ, quæ et Marchia dicitur, in Actis
Innocentii III. PP. pag. 4. Perperam Μάρϰα πόλις,
Ancona dicitur Cinnamo lib. 4. n. 12. quod regionis adjacentis nomen est.
Guillelmus Apuliensis l. 2. de Gestis Normann. :
Spem dabat his Italæ fæx indignissima gentisGens Marchana probis digne reprobata Latinis.
Marcheus, Marchio, custos limitum. Joan. Abbas in Chron. Casinensi :
Marcheos tamen ad incolarum tutamina dimisit.
Marchensis, Idem. Vide in Marchia.
Marchitimus, Limitaneus. Gauterius Cancellarius de Bellis Antioch. :
Forte contigit Algazi... bellico apparatu Antiocheni honoris partes Marchitimas attigisse.
Marcha, Facultas a Principe subdito data, qui injuria affectum se vel spoliatum ab
alterius Principis subdito queritur, de qua jus vel rectum ei denegatur, in ejusdem
Principis Marchas seu limites transeundi, sibique jus faciendi, ut habet Bretius
lib. 2. de Superioritate Reg. cap. 17. vulgo droit de Marque et de represailles.
Jus marchium, Andreæ de Ysernia in Commentar.
Juris utriusque.
Marcha vel repræsalia, in Charta Jacobi Regis Aragon. ann. 1326. tom. 8. Spicilegii
Acheriani pag. 280. Charta ann. 1381. in Regest.
Peiresciano 73. vol. 2. apud Præsid. :
Nam de jure, secundum multorum doctorum sententiam, represaliæ seu Marchæ, vel gajariæ, quæ secundum diversorum locorum morem diversa nomina assumpserunt, sunt omnino prohibitæ.Infra :
Nam cum Marchæ laxatio sit quædam belli indictio, ut dicunt doctores, tale bellum indici non potest nisi per illum qui habet supremam potestatem.
◊ Marcæ, mentio fit non semel in Regestis Parlamenti. In
eo, quod Olim inscribitur fol. 40. descriptum legitur Mandatum Curiæ, quo jubetur
Ludovicus Rex Siciliæ uni e regiis subditis, qui a prædonibus in mari spoliatus fuerat,
jus dicere, cum Marcæ comminatione, absque data. Ibidem fol. 151. describitur
Epistola Caroli VI. Regis Franc. ad Martinum Regem Aragoniæ, qua jus se facturum
pollicetur ejus subditis, qui a Francis se in mari prædatos querebantur, ut Marca
vitaretur, 5. Martii ann. 1396. Denique in Regesto ordinationum Barbinarum fol. 95.
habetur extinctio Marcarum, concessarum Occitanis et Bellicadrensibus contra cives
Avenionensis civitatis et Comitatus, decretumque, ut in posterum nullæ concederentur
Marcæ nisi a Rege, vel a Curia Parlamenti, 13. Junii ann. 1443. in Consuetudine
Beneharnensi rubrica de Marcas ô represalhas, Marcæ impetrari non possunt, nisi ter
jus denegatum fuerit. Alias Marca non conceditur, nisi in casu denegati juris. Excommunicati pronuntiantur in Statutis Eccl. Cadurc. apud
Marten. tom. 4. Anecd. col. 744. qui contra Ecclesiasticos aut eorum bona Marcam
fieri permittunt. Charta anni 1152. apud Catellum in Comitibus
Tolosanis lib. 2. :
Si aliquis, qui habitet extre Tolosanum, abstulerit rem aliquam, vel aliud malum fecerit alicui, qui habitet in urbe Tolosa,... et si noluerit rectum facere, ille, qui malum accepit, faciat Marcham de illis hominibus terræ. His ita factis, si aliquis fecerit Marcham, ducat eam in domum suam, et ei ducenti nullus vim faciat : et det eam Marcham ad manulevandum, et sit judex bene securus. Et si non sit, qui eam Marcham velit manulerare, ille qui Marcham fecit, eadem die vel altera ducat eam in plateam ad judicium proborum hominum. Et si non poterit eam Marcham retinere, judicio proborum hominum faciat rectum capto homini. Et si eadem die vel altera non traxerit Marcham ad judicium, faciat sicut supra scriptum est, perdat illam Marcham, et faciat rectum ei, qui Marcham extra Tolosam ducat, et teneat eam in Tolosa, vel in suburbio, et faciat sicut scriptum est. Si quis traxerit Marcham de Tolosa, vel de suburbio, reddat illam solutam, et faciat rectum, et det justitiam Comiti et nunquam amplius faciat Marcham propter illud factum.Iis addenda Ordinatio Philippi Pulcri ann. 1313. tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 516 :
Attendentesque quod Marche, seu pignoraciones, si quas in futurum fieri contingeret inter præfati Regis et nostri subditos, materiam dissensionis et discordie inter utriusque regnicolas de facili inducerent et afferrent, ideo juxta tractatum et ordinationem inter ipsum Regem et nos habitam, tenore præsentium volumus ac etiam ordinamus quod de cetero inter dictum carissimum consanguineum nostrum Regem Aragonum inclitum, et nos, regna et terras, ac gentes ipsius et nostri, non fiant, nec fieri possint, nec debeant, Marche vel pignorationes, propter defectum justitie, qui inventus dicatur in regno nostrum altero, vel in officialibus, seu gentibus nostris, vel subditorum nostrorum ; dictus defectus justitie exponatur fuisse inventus primus, si una peremptoria requisitione novem mensium spatium continente, de facienda justitia alter fuerit per alterum requisitus ; et si nos, vel dictus Rex cum de hoc requirendi essemus, tempore dicte requisitionis faciende, non essemus in regnis, vel terris nostris, quod requisitio prædicta, in casu absentie nostre, fiat et fieri possit in civitate Parisiensi coram gentibus nostris, aut magistris per nos ibi deputatis, et in casu absentie dicti Regis Aragonum in civitate Barchinonensi, coram procuratore, vel vicem gerente ejusdem, et quod de dicta requisitione, et de requisiti in reddenda justitia defectu, constet illi qui Marcham indicere voluerit per litteras regias, vel alia publica instrumenta, antequam ad dictam Marcham faciendam procedat ; et si contingeret, quod absit, quod contra dictam observantie seu ordinationis formam Marcha seu pignoratio fiet, Rex in cujus regno, vel terra illa Marcha induceretur, sive per ipsum Regem, sive per sibi subditum aliam justitiam habentem perperam indicatur, teneaturque ipsam propriis sumptibus retractare, omniaque dampna et expensas, que ex dicta Marcha, et ejus occasione Marchati seu pignorati incurrerent, ipsorum juramento, ubi alie probationes deficerent, declaranda, de fisco proprio reparare.De hoc Marcarum jure agunt præterea Honoratus Bonnor en l'Arbre des batailles, 4. part. cap. 80. et seqq. Guido Papa Decis. 32. et seq. Chopinus lib. 3. de Dom. tit. 25. Jacobus a Canib. et Martinus Laudensis, Liber de Contractib. marit. cap. 10. Cardinus Bretius de Superioritate Regis, lib. 2. cap. 17. et alii.
P. , 1766.
◊ Nostris Marque.
Lit. ann. 1339. tom. 2. Ordinat. reg. Franc. pag. 137. art. 10 : Nous voulons et leur octroyons que pour cause des Marques à donner contre les subgets desdiz royaumes ou aucun d'yceuls, ils ou aucun d'euls, ne leurs biens, ne puissent estre arrestez.Occurrit præterea tom. 5. earumd. Ordinat. pag. 384. et 493. etc. Unde Marquer, pro hac facultate uti atque adeo pignori capere. Lit. remiss. ann. 1389. in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 154 :
Lesquelz habitans n'ayant voulu tenir et payer ledit accord, le prestre s'en retourna aux Anglois, et fit par iceulx Anglois Marquer, piller et prendre prisonniers les bonnes gens et habitans de ladite paroisse saint Victour.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Contramarca, Facultas a Principe concessa, ut quis contra alterius Principis subditum, qui
jure Marcæ adversus eum utitur, eodem jure sese defendat, Contremarque.
Charta ann. 1492. apud Godefredum in Observat. ad Vitam Caroli VIII. reg. Franc. pag.
632 : Quod omnes et singuli utriusque dictorum Principum(Franc. et Angl.)... vassalli et subditi... possint... emere et vendere... absque ullo impedimento, offensa, arrestatione ob causam Marcæ, Contramarcæ, represaliarum, aut alia distractione quacumque, etc.
Marcare, Pignori capere, Saisir, Prendre par droit de Marque. Libertates concessæ
Barcinonensibus a petro Rege Arag. ann. 1283. MSS. :
Victualia, quæ apportantur in Barcinona per mare vel per terram, de pane, vino, carnibus et piscibus non Marcentur, nec pignorentur... tam pro alienis debitis, quam pro propriis.Charta Jac. Regis Aragoniæ laudata :
Et prætextu ipsius Marchæ Officiales vestri possent pignorare, capere, seu Marchare in Mari et in terra ubique bona, res, et merces quorumcunque subditorum nostrorum, etc.Litteræ Eduardi I. Reg. Angl. ann. 1295. apud Rymer. tom. 2. pag. 691 :
Rex omnibus Ballivis, etc. Unde dictus Bernardus asserit se dampnificatum usque ad valorem 700. libr. sterlingorum de raptu et rapina prædictis. Quapropter idem Bernardus nobis supplicavit, ut nos sibi licentiam Marcandi homines et subditos de regno Portugalliæ et bona eorum per terram et mare, ubicumque eos et bona eorum invenire posset, concederemus, quousque de sibi ablatis integram habuisset restitutionem.Hujusmodi litteræ nostris dicuntur Lettres de Marques ; de quarum legitibus fuse in Statutis Naval. lib. 3. tit. 10. Concilium Marciacense ann. 1326. can. 44 :
Personæ Ecclesiasticæ vel eorum bona pro aliis non Marchientur, vel pignorentur, etc.Consuetudines Tolosæ part. 4. de Immunitat. civium Tolosæ :
Et aliquis vivens in itinere illo... illum hominem ceperit, aut Marcabit, aut deprædabit, Consules debent hominem illum manutenere, etc.
Marchagium, Droit de Marchage, in Consuetud. Arvern. cap. 28. art. 2. Brivatensi,
Pinholensi, et Pradensi, quo pagani jure limitis contermini, seu Marcæ, quam Galli
Marche vocant, in alterius jurisdictionem seu dominium pascua sua immittere
possunt, quo in eo pascantur. Perperam porro a Marcher, ire, vocem quidam deducunt.
◊ Aliud est, quod apud Pictones, Andes et Armoricos, vulgo
Marchas vocant, feuda scilicet vel prædia in harum Provinciarum sita limitibus,
quæ singularum jurisdictioni pro parte, vel, ut aiunt, ex præventione obnoxia sunt,
de quibus copiose egit Gabriel Hullinus peculiari tractatu, quem inscripsit,
de la Nature et usage des Marches separantes les provinces de Poitou, Bretagne et Anjou, Nannetis edito ann. 1616.