« Marchet-fuder » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 269c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARCHET-FUDER
MARCHET-FUDER, Pabulum equorum, stramentum, palea, a
Germanico March equus, et Futter, pabulum ; eadem notione qua
Fodrum, quod vide. Charta Friderici II. Imp. pro Ecclesia
Pataviensi ann. 1215. in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 380 :
Super generali terræ judicio, quod Landgericht nominatur, quod idem Dux in quibusdam bonis Pataviensis Ecclesiæ suo juri vindicabat, et in quibusdam bonis ejusdem Ecclesiæ fodrum, quod vulgo dicitur Marchet-fuder, ad se assereb at pertinere, etc.Infra Marketfuter scribitur. Charta Rudolfi Imp. ann. 1277. in ead. Metrop. Salisburg. tom. 1. pag. 394 :
Cum decem modiorum redditibus ibidem dari consuetis Principi terræ, pro jure, quod Marck-futer dicitur, etc.Supra pag. 390. habetur Marschul.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
March-futer, Eadem notione. Litteræ Friderici Austriæ et Styriæ ann. 1243. pro monast. S.
Floriani apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 222 : Jus quoque nostrum quod March-futer in omnibus ecclesiæ prædiis, secundum antiquam collatam ipsi gratiam relaxamus.Chron. Mellicense pag. 144. ex Privilegio Ottocarii :
Exactiones in pabulo quod dicitur March-futer... sive in aliis quocunque nomine censeantur, circa eos fieri omnimodis inhibemus.