« »
 
[]« Marchfurt » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 269c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARCHFURT
MARCHFURT, Præstatio martii seu trimestris frumenti. Charta Friderici Ducis Austriæ et Styriæ ann. 1243. apud [] Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 228 :
Cum abavus noster Leopoldus piæ memoriæ sui privilegii concessione omnia prædictæ Ecclesiæ prædia habita vel habenda ubicumque in sui regiminis jure sita, ad petitionem Isemberti loci illius quondam Præpositi absolvit a redditione Marchialis annonæ, quæ dicitur Marchfurt, et omnis sut juris exhibitionem voluntariæ remisit.
Vide Marceschia.
P. Carpentier, 1766.
Eadem notione, qua Marchfuder ; avena enim, una est Martialis frumenti species.