![[]](img/image.png)
MARDRINUS. Albertus Aquens. lib. 2. cap. 16 :
In splendore et ornatu pretiosarum vestium tam ex ostro quam aurifrigio,Idem lib. 8. cap. 20 :et in niveo opere harmellino et ex Mardrino, grisioque et vario, quibus Gallorum Principes præcipue utuntur.
Sustulerunt... molles vestes, pellicios varios, grisios, harmellinos, Mardrinos, etc.Ex quibus certum videtur vocem Mardrinus intelligendam de pellibus mustellarum, quæ magno in pretio apud nostros erant, atque adeo idem esse quod Martures. Vide in hac voce. Hinc facile crediderim pro Mardrinus legendum esse Martrinus. Mardrinus occurrit etiam in Ruodlieb. fr. 13. vers. 108. Vide Mantel in Manta. Mardrinus, alia notione, occurrit in Mazer.