![[]](img/image.png)
MARDRUM, f. pro Maldrum, Mensuræ genus. Vetus charta Cantabrig. apud Somnerum in
Tractat. de Gavelkind pag. 135 :
Concessi etiam eis quietantiam Mardri infra urbem.Vide Maltra.
P. , 1766.
◊ Mardre, quod idem
esse videtur atque Mardrum, recensetur inter privilegia civitatis Rigensis in
Charta ann. 1452. tom. 5. Cod. diplom. Polon. pag. 137. col. 2 : Confirmavimus omnia eorum privilegia,... tam quæ loquuntur super judiciis, libertatibus, et Mardre vulgariter dictis, nostræ civitatis Rigensis, quam super aliis libertatibus.Quæ vox, si ad Maldrum referenda est, absolutionem a præstatione pro mensuris exsolvenda significat.