« 2 maritatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 284a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARITATIO2
2. MARITATIO, Tributum, quod dominus, nomine Auxilii, a vassallis et subditis, pro
maritanda primogenita filia sua, ex Lege et Consuetudine, exigere poterat. Charta ann.
1153. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 157 :
Præterea rogaverunt me supradicti monachi ut eis quasdam Consuetudines, quas eis dominus Gaufredus pater meus dederat, confirmarem, scilicet censum, ostagium, Comitis esum, Muritationem, terre emptionem, corporis sui redemptionem.Ex quibus ultimis verbis perspicuum est vocem Maritatio ea, qua exposuimus, notione, hic intelligendam esse ; ne quis vero remaneat scrupulus, vide Auxilium. Verum, quod omnino notandum est, videtur ex allatis tributum illud etiam pensitatum fuisse, ubi nulla aderat maritanda filia, quandoquidem monachis, ut eo utantur, concessum videmus. Unde alicubi quasi censum annuum exactum fuisse lubens crediderim. Vide supra in Maritagium.