« »
 
[]« Masca » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 293b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MASCA
MASCA, Mascha. Ugutio :
Masca, stria.
Lex Longob. lib. 1. tit. 11. § 9. Roth. 379. :
Nullus præsumat aldiam alienam, aut ancillam, quasi strigam, quæ dicitur Masca, occidere.
Lib. 2. tit. 11. § 3. et Edictum Rotharis tit. 77. 197. :
Si quis eam strigam, quod est Masca, clamaverit, etc.
Gervasius Tilleberiensis MS. de Otiis Imper. decisione 3. cap. 88 :
Lamias, quas vulgo Mascas, aut in Gallica lingua strias, Physici dicunt nocturnas esse imagines, quæ ex grossitie humorem animas dormientium perturbant, et pondus faciunt.
Arverni etiamnum Masques, scorta vocant. In Glossario Saxonico Cottoniano Egesgrimma, exponitur masca : vox composita ex Egesa, horror, terror, et grimma, fæda oris species, siquidem vox Grimace apud nostros hac notione inde orta sit, quod prorsus reor. Vide Grimm. Mythol. Germ. pag. 586. Talamasca, pag. 513. Egesgrima, pag. 146.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Masco, Provincialibus etiamnum sagam, veneficam sonat. Hinc Gallicum Masque, larva natum arbitror, quod primum deformes essent ejusmodi larvæ atque turpes, quales vulgo finguntur [] mulierculæ illæ veneficæ. Vide Menagium in Orig. Gall. voce Masque.
Mascha, eidem Ugutioni, Larva,
Simulacrum, quod terret, quod vulgo dicitur Mascarel, quod apponitur faciei ad terrendos parvos.
Joannes de Janua habet Mascara. S. Althelmus, de 8. Vitiis :
Sic quod Mascharum facies cristata facessit,
Cum larvam et Mascham miles non horreat audax,
Qui proprio fretus præsumit fidere gestu.
Catholicon Armoricum :
Gueen, Gall. Faux visage, Lat. larva, quod vulgo dicitur Mascara.
Vide Talamasca.
P. Carpentier, 1766.
Alias Faux-visage. Monstrel. vol. 3. ad ann. 1449. fol. 10. r°. :
Se nommoient et faisoient appeller ces malfaicteurs (Anglois) les Faulx-visages, pour ce qu'en ce faisant ces choses, ilz se vestoient et deguisoient d'habits dissolus et espouventables, afin qu'on ne les cogneust.
Inter vestes, quæ domesticis et officialibus præbebantur a principibus, recensentur in Comput. Rob. de Seris ann. 1332. incœpto, ex Reg. 5. Chartoph. reg. fol. 3. v° :
Item baillié et délivré... xij. cotes de samit longues pour dames et pour chevaliers,... et pour xij. Faux-visages avec les cheveleures de soye deffilée pour chascune cote avec les Faux-visages.
Vide infra Visagium falsum.