« Talamasca » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 015b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TALAMASCA
TALAMASCA. Vetus Gloss. MS. :
Πέτμα, Delusio imaginaria, Talemasca.Theodulfus Aurel. in Epigrammate de Talamasca :
Hincmarus in Capitul. ad Presbyt. diœcesis suæ cap. 14. Regino lib. 1. cap. 213. et Burchard. lib. 2. cap. 161 :Pusio personæ cum vultum obducit inanem,Quod tremit hinc terret ; quod fugit inde fugat.Credo et prostratus jacuit, palmasque tetendit,Ante Redemptorem parvula membra movens.
Nec larvas Dæmonum, quas vulgo Talamascas dicunt, ibi ante se ferri consentiat.Apud Kilianum Talmasche, est larva, ut Talmaschen, larvam induere. Vide Masca.
Talamascæ Litteræ, pro occultis, et quæ talamascis ac sortilegis solis notæ sunt, et iis quibuscum de earum literarum significatione con
ventum est. Fragmentum Odonis Ariberti de cæde Bernardi Comitis
Barcinonensis :
Cætera, quæ pandere periculosum est, literis Talamascis inscribam.Vide supra Cifræ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Talamatium. Chronicon Parmense ad annum 1308. apud Murator. tom. 9. col. 873 : Qui fecerant per ipsas communitates multa Talamatia et insignia eorum, quæ ibi habebant, suis aciebus ordinatis, iverunt contra dictum dominum Ghibertum.