« »
 
[]« Masmodina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 295a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MASMODINA
MASMODINA, Moneta Saracenor. Ægyptiorum, quos Masmudos et Masemutos perpetuo vocant Hugo Falcandus in Hist. de Calamit. Sicil. pag. 649. 675. et alibi, et Anonymus Casinensis sub ann. 1160. Andreas Boschus in sua Catalania pag. 490 :
Maymondins de or valian dos Reals Castelans, y dos diners Valencians, dits per altre nom Maimondines los espines.
Vide Beuterum lib. 2. cap. 20. Tabular. S. Victoris Massiliensis fol. 166 :
Et recepimus nomine accapiti a vobis unam Masmodinam auri novam.
Dicitur Moneta Masemutorum, in quodam Diplomate Petri Regis Arragon. apud Baronium ann. 1097. n. 92. Epistola Arnoldi Archiep. Narbonensis de Victoria relata in Hispania contra Mauros ann. 1212 :
Posmodum de compositione tractatum est in hunc modum, ut videlicet Saraceni Ubedæ darent Regibus millies mille Mazmutinas, ipsi vero remanerent in ipsa villa cum omnibus aliis rebus suis.
Epistola Honorii III. PP. in Hist. Episcopor. Magalonensium pag. 227 :
Ad perpetuum autem devotionis indicium duas marchas auri, centum Masumatinis computandis pro marcha, quas Sedi [] Apostolicæ liberaliter obtulistis, etc.
Ubi Gariellus observat, nescio quo auctore, Masumatinos nummos aureos, vel argenteos singulos senis regalium æstimatos, ab Aben-Josepho Mahosumeto Miramulmino, illo forte, de quo Rodericus Toletanus in Hist. Arabum cap. ult. traxisse nomen, qui supremum in Mauros Hispanos imperium habuerat. Gariello assentit Ruffius tom. 2. Hist. Massil. edit. 1696. pag. 325. ubi editum Masbutina et Macemutina.
Maimodina, Testamentum Nunonis Sancii Comitis Ruscinon. 16. Kl. Decembr. 1241 :
Item abstuli cuidam Pisano in fosse sive... apud Romam 1200. Maimodinas in auro.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Masmutina, in Charta Raimundi Berengarii pro Archiep. Arelat. ann. 1225. ex Tabul. Arelat. :
Retenta nobis et successoribus nostris jure dominii in dicto castro una Masmutina fini auri annuatim in festo S. Michaëlis a vobis et successoribus vestris præstanda pro loco prædicto.
Massabitini Oboli, in Charta ann. 1211. in Regesto Philip. Augusti Herouvalliano fol. 109 :
Propter hoc autem nobis reddent singulis annis marcam auri obolorum Massabitinorum legitimorum. Massamutini Byzantii,
in Charta ann. 1186. apud Ughellum tom. 3. pag. 486. Privilegium Regis Aragon. in Gestis Innocentii III. PP. pag. 134 :
Ut annuatim de Camera Regis ducentæ quinquaginta Massemutinæ Apostolicæ Sedi reddantur. Masamutinus.
Bulla Nicolai IV. PP. de Censib. Ecclesiæ Romanæ :
Hospitale S. Jacobi casalis novi 1. obolum Masamutinum.
Occurrit ibi pluries. Fori Beneharnenses Rubr. de Præscr. art. 10 :
Los Baïles rendants, sian deu senhor, o de Gentius, non poden demanda deguns d'arrerages de Fius, Leys, Manmudes, ni autres drets à lor deguts per rayson de las diitas Baïlyes, passats tres ans.
Masumatini, in Epistola Honorii III. PP. apud Gariellum in Episc. Magalonens. pag. 227. Vide Marabotinus.