« »
 
[]« Mathera » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 305b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MATHERA
MATHERA, Matheria. Voces mihi incertæ notionis perinde ac Matherium infra, nisi sit pro Fornix, aut certe quædam fornicis pars. Acta S. Lietberdi tom. 4. Junii pag. 606 :
Cameraci vero decimam monetæ et Matheram, et in vico de Paschiertrau cambam unam, et in bolengria furnum unum.
Hist. Britan. tom. 2. pag. 88. ex Chron. S. Florentii :
Cum destructa S. Joannis Baptistæ capella super Yberim sita ; consensu monachorum ab amnium inundatione, ab Alberga religiosa muliere restauraretur, in ea juxta Matheriam dextram sacorphagum aperuerunt, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ In Actis S. Lietberti idem est quod Maeria 4. ut videre est supra in hac voce. In Chronico autem S. Florentii legendum esse Maceriam existimo, sicque apertus est sensus.