« »
 
MEDELLA 1, MEDELLA 2, MEDELLA 3.
[]« 1 medella » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 319b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MEDELLA1
1. MEDELLA. Lex Alemannor. tit. 96 :
Si quis Medellam rumpit aut involat, sol. 3. solvat, si carrucam involat, aut rotas, etc.
Editio Heroldi habet Medelam. Videtur esse modiolus rotæ, le Moieu. Gloss. Leg. Alem. Lancuuit, quod exponitur vinculum plaustri, carpentum. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 1. col. 745. et infra Medula et Metella.
[]« 2 medella » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 319b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MEDELLA2
2. MEDELLA, Mensura liquidorum, eadem quæ Meillerola. Vide in hac voce. Charta ann. 1163. ex Lib. viridi Episcopat. Massil. pag. 11 :
Domos autem quas Raymundus de Soleriis Episcopus abstulerat retento servitio Medellam de melle, et campum de carello, aut concambium valens operi Ecclesiæ reddi mandavimus.
Eodem significatu occurrit Medellarii de melle, in Charta ex Archivis S. Victoris Massil. Eo denique sensu accipipienda etiam Bulla Anastasii IV. PP. ann. 1153. tom. 1. Gall. Christ. inter Instrum. pag. 112 :
In Ecclesiis S. Zachariæ vii. sol. et duos Medollalios de melle, etc.
Vide Medualia. Vide infra Medollalius.
[]« 3 medella » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 319b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MEDELLA3
3. MEDELLA, Retis macula, Gall. Maille. Charta Phil. Pulc. ann. 1289. inter Consuet. Genovef. Mss. fol. 35. v° :
Omnia alia ingenia piscatoria qui de filo sunt, volumus quod fiant ad modulum [] nostrum, videlicet ad amplitudinem unius Turonis grossi quælibet Medella. V.
Macula 2.