« »
 
[]« Melioramentum facere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 331a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MELIORAMENTUM2
MELIORAMENTUM Facere. Ceremonia apud Albigenses hæreticos usitata, forte quando quis illorum sectæ nomen suum dabat. Limborch. Sent. Inquis. Tolos. pag. 192 :
Vidit quandam personam genuflectentem coram Petro Auterii hæretico in domo sua prædicta, et tunc ipsa fuit requisita quod faceret Melioramentum suum coram dicto hæretico sicut alia faciebat ; et tunc ipsa cepit genuflectere coram dicto hæretico, et nescivit facere Melioramentum prædictum, et tunc illi qui erant præsentes inceperunt ridere, et ipsa fuit verecundata et recessit inde. Melioramentum,
alia notione, vide in Meliorare et Meliorari.
P. Carpentier, 1766.
Vim vocis explicant Acta Mss. Inquisit. Carcass. ann. 1308. fol. 60. r° :
Interrogatus de modo quo faciebat Melioramentum, respondit et confessus est, quod hæretici prædicti docuerunt eum, quod ipse debebat flectere genua ter et dicere ter, Boni Christiani, benedictionem Dei et vestram a vobis peto, Benedicite, ter ;... et hæretici respondebant in tertia benedictione vel in tertia genuflexione, Deus vos perducat ad bonum finem.
Ibid. fol. 66. v° :
Dixit mihi Petrus Auterii, quod consuetudo erat apud eos, quod postquam aliquis amicus eorum eos viderat ter vel quater, quod faceret suum Melioramentum coram eis. Quid est illud ? dixi ego. Recipere, dixit ipse, benedictionem a Christianis, quia ita est consuetudo apud nos. Et qualiter fit ? dixi ego. Flectendo genua, dixit ipse, et dicendo ter, Benedicite.
Vide supra Adorare.