« Mellat » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 332b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MELLAT
MELLAT, Britannis Soule, vulgo Balon, Ludi genus, quod etiamnum exercent
Britanni, atque in iis plebs vilior ; strophum scruteum grandem, furfure aut tomento
suffartum, loci dominus aut aliquis ab eo delegatus, saltem præcipuus quidem incola,
projicit in medium, populo in duas factiones diviso, cujus pars una ad metam longe positam
aut assignatam, puta ad Orientem, altera ad metam aliam, strophum manibus, pedibus, toto
nisu conabatur propellere ; quod non fit sine rixis et vulneribus. Statuta Radulphi Episc.
Trecor. ann. 1440. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1151 :
Hinc est quod relatibus fide dignorum nobis significatum extitit, qualiter in nonnullis parochiis... quidam ludus valde perniciosus et noxius, nuncupatus vulgariter Mellat, cum stropho rotundo grosso et eminenti, festis et aliis temporibus exerceri, in quo ludo multa scandala contigerunt.Vide Cheolare.