« »
 
[]« Memoriale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 336c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MEMORIALE1
MEMORIALE, Idem quod Memoria, Monumentum, sepulcrum. Ordericus Vitalis lib. 7. pag. 648 :
Memoriale ejus super ipsam ex auro gemmis mirifice constructum est, et epitaphium hujusmodi literis aureis comiter exaratum est.
Utitur et lib. 8. pag. 663. Johannis Iperii Chron. S. Bertini part. 12. apud Marten. [] tom. 3. Anecd. col. 613 :
Memoriale vero ejus (Balduini) sive tumbam solemnem statuerunt, et altam ex ære fabrefactam et auratam cum cruce desuper posita et affixa, quæ adhuc hodie solemnis et honesta durat. Anniversarium autem ejus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Memoriale, Diploma, charta, notitia. Litteræ Philippi I. Reg. Franc. ann. 1082. tom. 2. Histor. Eccl. Meldens. pag. 15 :
Et ut hoc largitionis donum et concessio nostra firma et inconcussa permaneat, Memoriale istud inde fieri, et nostri nominis caractere et sigillo, præsentibus de palatio nostro, quorum nomina subtitulata sunt, signari et corroborari præcipimus.
Vide Memoratorium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Memoriale, Index, syllabus. Epitom. Constit. Eccl. Valent. tom. 4. Concil. Hispan. pag. 147 :
Per archiverios Capituli fiat unum Memoriale omnium negotiorum ecclesiæ.
Memoriale, Memoria. Gesta Regum Francor. cap. 1 :
Cœperuntque ædificare civitatem ob Memoriale eorum, appellaruntque Sicambriam,
id est, in eorum memoriam. Charta Hugonis Capeti Regis pro Monast. Fossatensi in ejusdem Monasterii Tabul. fol. 13 :
Nostrum Memoriale conjugisque meæ seu filii nostri Roberti Regis ac consortis regni nostri æternaliter fundendo pro nobis preces inibi habeatur.