« »
 
[]« Menolatus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 341a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MENOLATUS
MENOLATUS, ab Italico, ut videtur, Menoia, piscis species. Sicardi Episc. Cremon. Chronic. apud Murator. tom. 7. col. 609 :
Restanus vero dominus illorum cum magno exercitu in strictura montium transitum prohibebat, dicens quod non transirent, nisi centum summarios auro et argento oneratos darent. Imperator autem respondit, se libenter dare, sed non nisi Menolatum unum.
Nisi malis de minuta moneta id accipere.