![[]](img/image.png)
MENOLATUS, ab Italico, ut videtur, Menoia, piscis species. Sicardi Episc. Cremon.
Chronic. apud Murator. tom. 7. col. 609 :
Restanus vero dominus illorum cum magno exercitu in strictura montium transitum prohibebat, dicens quod non transirent, nisi centum summarios auro et argento oneratos darent. Imperator autem respondit, se libenter dare, sed non nisi Menolatum unum.Nisi malis de minuta moneta id accipere.