« »
 
[]« Mensale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 342b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MENSALE
MENSALE, Mensalis, Mappa, linteum stragulum, quo mensa insternitur. Glossæ antiquæ MSS. et ex iis Papias : Mantilia, mappæ villosæ, Mensales. Idem : Mensale, dicitur quod in mensa est. Glossæ MSS. : Mappæ, Epularum Mensalia. Brito in Vocabular. : Mappa, quod Mensale dicitur. S. Audoenus in Vita S. [] Eligii :
Vestimenta etiam et lectuaria, ac linteamina, Mensalia, necnon, etc.
Anselmus Canonicus Leod. in Wazone Episcopo Leod. :
Alii mensas et Mensalia conculcantes, de ipsis mensis in medium refectorium saltum dederunt.
Ratherius Veronensis in Qualitatis conjectura pag. 200 :
Scamnalia non quærit, Mensalibus indiget, lectisterniis mediocribus, cæteraque supellectile delectatur.
Charta Henrici II. Imper. ann. 1023. apud Tolnerum Histor. Palat. inter Instr. pag. 23 :
Has duas curtes ad sagimen, et ad femoralia, mantelas etiam, et Mensalia fratrum.... specialiter constituimus.
Guidonis Discipl. Farfens. cap. 48 :
Refectorii quippe Mensales et zallas atque linteamina, quibus seniores manus tergunt, etc.
Galfridus de Vino salvo in Poetria MS. :
Venit in opprobrium mensæ Mensale lutosum,
Panis furfureus, cibus asper, potus amarus.
Haud scio an eadem notione Sarnovius apud Ludewig. tom. 8. Reliq. MSS. pag. 321. canit :
Addens Mensale longum, multum gratiale,
Reficiens castrum perpulchre, fulget ut astrum.
Occurrit præterea in Speculo Saxon. lib. 1. art. 22. § 4. art. 24. § 2. lib. 3. art. 38. Germ. Dischlaken. apud Udalricum in Consuet. Clun. lib. 3. cap. 21. Vincent. Belvac. lib. 26. cap. 62. in Statutis Ægidii Episc. Sarisberiens. ann. 1256. in Vita S. Willelmi Abb. Roschild. n. 21. in Archithrenio lib. 2. cap. 15. apud Ægidium Gelenium in Colonia pag. 69. etc.
Mensale Dividere. Joannes a Leydis lib. 31. cap. 50 :
Anno Dom. 1395. in festo Epiphaniæ Domini, cum illustrissimus Dux Willelmus Comes de Ostervant sederet ad mensam Francorum Regis cum multis aliis Principibus, ecce, supervenit quidam Heraldus, scindens et dividens Mensale ante jam dictum Comitem Willelmum, asserens non decere Principem sedere aliquem ad mensam Regis, qui clypeo seu armis privatus esset. Et cum idem Guillelmus respondisset se habere clypeum et arma, rursus Heraldorum Senior ait, Nequaquam, domine mi, quia Willelmus quondam Comes Hollandiæ tuus quondam proavunculus nedum interfectus est a Frisionibus, sed et hodierna die adhuc invindicatus jacet in terra inimicorum suorum. Ab illo die idem Willelmus Comes cogitare cœpit, qualiter confusionem illam a se removere posset.
Willelmus Heda :
Anno eodem Willelmo Comiti Hollandiæ assedenti mensæ Regis Franciæ, fecialis quem Heraldum vocant, laceravit Mantile sibi antepositum, objiciens indignum fore, quod aliquis interesset mensæ regiæ carens insigniis armorum, innuens insignia ipsius Willelmi apud Frisios Orientales amissa.
Tractatus MS. de officio Heraldorum :
Se aucun Chevalier ou Gentilhomme avoit fait trahison en aucune partie, et estoit assis à table avec autres Chevaliers, ou Gentilshommes, ledit Roy d'armes ou Heraut lui doit aller couper sa toüaille devant lui, et lui virer le pain au contraire, s'il en est requis par aucuns Chevaliers ou Gentilshommes, lequel doit estre prest de le combattre sur cette querelle : car ce n'est pas belle chose, que un traistre soit honnouré comme un autre Chevalier, ou Gentilhomme.
Denique Alanus Charterius in Quadrilogo invectivo pag. 451 :
Cettui Bertrand laissa de son temps une telle remonstrance en memoire de discipline, et de Chevalerie, dont nous parlons, [] que quiconque homme noble se fourfaisoit reprochablement en son estat, on lui venoit au manger trancher la nape devant soi.
Vide Toacula et Mappa.
Mensale, alias Supertunica, quod mensalis speciem referret. Provinciale Ecclesiæ Cantuar. lib. 3. tit. 1. pag. 127 :
Nolumus prohibere, quin Clerici apertis et patentibus supertunicis, alias Mensalibus nuncupatis, cum manicis competentibus locis et temporibus opportunis..... uti valeant.
Ubi Lindwodus Mensalia sic dicta ait,
quia in eis solebant utentes sedere ad mensam
 :
et erant hujusmodi supertunicæ antiquæ vestes præparatæ ad parcendum vestibus magis pretiosis, maxime tempore prandii vel cœnæ, quibus solent comedentium et bibentium vestes cibo vel potu ab ore cadente deturpari.