![[]](img/image.png)
2. MERITUM, Donum, quod in venditionibus cessionibusve iis, qui venditionem aut cessionem
gratam habebant, concedebatur, seu munus ultra pretium rei venditæ datum ; quod
Launechilde dictum fuisse observatum est in hac voce. Charta ann. 1109. apud
Lamium in Delic. erudit. inter not. ad Hodoepor. Charit. part. 3. pag. 1120 :
Pro qua mea venditione et traditione recepi Meritum ab Gherardo abbate et rectore supra scriptæ ecclesiæ, unum par pellium in præfinito.Alia ann. 1198. ibid. pag. 1193 :
Pro qua donatione ego Symeon profiteor me recepisse Meritum seu launelchild a supradicto patre tuo Sardo, anulum aureum in præfinito.Pactum inter Gerard. comit. et Atton. archiep. Pisan. ann. 1120. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi col. 1138 :
Unde præfatus vicedominus fecit ei Meritum spatam unam.Charta ann. 1129. ibid. col. 1146 :
Unde ipse Rogerius archiepiscopus fecit ei Meritum anulum aureum, ut magis omni tempore prædicta finis et transactio atque refutatio firma et stabilis permaneat atque persistat.