« »
 
[]« 2 meritum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 356a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MERITUM2
2. MERITUM, Donum, quod in venditionibus cessionibusve iis, qui venditionem aut cessionem gratam habebant, concedebatur, seu munus ultra pretium rei venditæ datum ; quod Launechilde dictum fuisse observatum est in hac voce. Charta ann. 1109. apud Lamium in Delic. erudit. inter not. ad Hodoepor. Charit. part. 3. pag. 1120 :
Pro qua mea venditione et traditione recepi Meritum ab Gherardo abbate et rectore supra scriptæ ecclesiæ, unum par pellium in præfinito.
Alia ann. 1198. ibid. pag. 1193 :
Pro qua donatione ego Symeon profiteor me recepisse Meritum seu launelchild a supradicto patre tuo Sardo, anulum aureum in præfinito.
Pactum inter Gerard. comit. et Atton. archiep. Pisan. ann. 1120. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi col. 1138 :
Unde præfatus vicedominus fecit ei Meritum spatam unam.
Charta ann. 1129. ibid. col. 1146 :
Unde ipse Rogerius archiepiscopus fecit ei Meritum anulum aureum, ut magis omni tempore prædicta finis et transactio atque refutatio firma et stabilis permaneat atque persistat.