« »
 
[]« Merra » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 357a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MERRA
MERRA, Idem quod Mara Exod. 15. 23. Amaritudo, aqua amara. S. Paulinus Epist. 37. pag. 226 :
Quibus mentem nostram de peccatis amaram, quasi Merram illam in manu Moysi per lignum mysterii, ita beatitudinis tuæ sanctus et dulcis affatus in dulcedinem lætitiæ spiritali suavitate mutavit.
Idem in Poem. 17. pag. 64 :
Sicut antiqui manibus prophetæ
Per sacramentum crucis, unda misso
Dulcuit ligno, posuitque tristes
  Merra liquores.