« »
 
MESSIO 1, MESSIO 2.
[]« 1 messio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 365a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MESSIO1
1. MESSIO, Pensitatio quæ ex messionibus (Moissons in Statutis Leodiensibus art. 1.) seu agrorum fructibus, domino feudi exsolvitur. Charta Galcheri de Castellione Comitis S. Pauli :
Cum inter me et Ecclesiam S. Martini de Campis super quadam consuetudine, quæ Messio vocatur, contentio fieret.
Alia Ludovici VII. Regis Franc. ann. 1172. ex Tabulario Fossatensi fol. 20 :
Cum... coram nobis clamorem facerent super eo quod Præpositus Milidunensis singulis annis Messionem frumenti ab hospitibus S. Petri Fossatensis in Mosiniaco exigerent, etc.
Alia Philippi Aug. ann. 1185. apud Morinum in Hist. Vastinensi :
Absque roagio, et Messione servientium, et carreto, salvis tamen certis censivis Ecclesiæ vinearum, etc.
Charta ann. 1206. in Tabul. Latiniac. :
Consuetudinem quandam, quæ Messio vocatur, quam in villa de Dampmart, et in omnibus hospitibus B. Petri Latigniaci... requirebam... concessi.
Tabularium Prioratus de Paredo fol. 17 :
Et debet tale servitium, scilicet Messiones, aucas duas, et 4. panes, sextarium unum vini, etc.
Fol. 34 :
Et reddit ipse masoerius porcum bonum, et multonem vestitum, et coxam de vacca, et per Messiones sextarium vini, et unum panem, etc.
Fol. 41 :
Et debet tale servitium, scilicet Messiones, unum sextarium vini S. Martini, 5. quartas avenæ, etc.
Charta Hugonis Archiep. Senonensis :
De ipsa decima Messionem suam annuatim capiat, 4. videlicet modios, unum frumenti, alterum siliginis, 3. ordei, 4. avenæ, etc.
Vide Messis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Messio, nude, pro Messis. Charta ann. 1112. tom. 2. Hist. Eccl. Meldens. pag. 20 :
Ecclesiam S. Pathusii cum atrio et omni magna decima et minuta, excepta Messione presbyteri.
Infra :
Excepta messe Presbyteri.
P. Carpentier, 1766.
Messio Sacerdotalis, Portio ex fructibus agrorum curioni, ab iis qui decimas percipiunt, exsolvenda, vel etiam a parrochianis ; et tunc a decima distinguitur. Charta Steph. Noviom. episc. ann. 1190. in Chartul. Montis S. Mart. part. 5. fol. 92. v°. col. 1 :
Altare de Tauriniaco.... pertinere intelleximus ad jus vestrum, ipsum cum pertinentiis suis, dote, decimatione ac sacerdotali Messione.
Alia ann. 1231. in Chartul. Guill. abb. S. Germ. Prat. fol. 73. v°. col. 1 :
Quoniam dicti abbas et conventus S. Germani totam magnam decimam bladi et vini percipiunt ; idcirco totam Messionem presbytero de Cella annuatim solvere tenebuntur.
Vide infra Messis parrochialis.
P. Carpentier, 1766.
Messonia, Eodem intellectu, in Charta ex Tabul. eccl. Belvac. et in alia ann. circ. 1240. ex Tabul. abbat. S. Pauli prope Bellovacum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Messio, pro ea anni tempestate qua [] fruges metuntur. Chartular. S. Petri de Domina fol. 101 :
Per Messiones debent per mistraliam dare 9. hominibus manducare panem et caseum et per vindemias similiter.
Vide Messionagium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Messio Extrema, Vox non infrequens in veteribus Instrumentis donationum piarum, qua extremi judicii dies significatur. Charta Ruperti Archiep. Magdeburg. ann. 1265. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 128 :
Oportet diem Messionis extremæ pietatis operibus prævenire ac æternorum intuitu seminare in terris.
Tabular. Eduense ann. 1364 :
Nobilis et potens vir D. Hugo dictus de Monestoy miles nostræ diœcesis Æduensis præmissa diligenter considerans et attendens cupiensque divini cultus augmentum ad diem Messionis extremæ piis misericordiæ operibus prævenire.
Charta Fulconis Episcopi Paris. :
Oportet nos diem Messionis extremæ operibus misericordiæ prævenire.
[]« 2 messio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 365b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MESSIO2
2. MESSIO, f. pro Missio, Expensa. Reg. feud. Aquit. in Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub. fol. 28. v°. :
Rex mandabat exercitum Aldeberto vel suo generi ; idem Aldebertus vel suum genus mandabat uni de Clayrac vel de Podio acuto quod iret secum, quia rex mandaverat sibi exercitum ; et tunc dominus trahebat tam de castro quam de honore exercitum ; et unus burgensis ibat cum eis et faciebat eis Messiones pro castro et honore, quas gens castri et honore (l. honoris) debebant persolvere.
Vide Missiones.