« 4 meta » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 368c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/META4
4. META, alia notione, f. Quod domino competit pro jure
defigendi metas in terris vassallorum. Charta Odonis Episcopi
Belvacensis ann. 1146. apud Louvetum :
Censumque quem Hugo de Yvoilio per concessionem ipsius Drogonis, quia uterque census de feodo ejus erat, in remissionem peccatorum suorum eidem Ecclesiæ donaverat, eis similiter concessit, et Metas, et venditiones eis pariter remisit.
Metæ Caroli, Pyrenæi montes, dicti, quod Carolus M. arma sua victricia ulterius non tulerit.
Willelm. Brito lib. 1. Philipp. :
.... Terrarum quidquid habeturA pelago, quod nos hodie distinguit ab AnglisUsque sub Hispanos fines, portusque remotosQui Caroli Metæ populari voce vocantur.
P. , 1766.
Meta Ferrata, Quæ ferro munita ab aliis distinguitur. Charta Joiæ dom. de Vallaincort
ann. 1241. in Chartul. Montis S. Mart. part. 1. ch. 116 : Secundum altitudinem Metæ ferratæ, quæ..... de consensu meo et ecclesiæ Montis S. Martini communiter est defixa. Metaet Mette passim, a Latino Meta, pro Borne, limite.
Metas Figere, Majoribus villarum maxime competere supra observatum ad vocem Bonagium in
Bona 2. ob idque juris certa ipsis statuta præstatio, cujus mentio occurrit in
Statutis Stampensibus ann. 1179. apud D. Fleureau Hist. Blesens. cap. 28. pag.
111 :
Ob metas figendas Præpositus sextarium vini rubei Stampensis tantummodo accipiet.Quod de præstatione ob probatas mensuras exacta, minus recte intellexisse videtur laudatus Auctor.