« »
 
[]« 2 ministerialitas » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 399a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MINISTERIALITAS2
2. MINISTERIALITAS. Jure Ministerialitatis tenere, ea conditione scilicet qua solent Ministeriales : ubi observandum a jure feudali distingui. Transactio inter Henricum Comitem Palatinum et Archiepisc. Bremensem ann. 1219. apud Tolnerum Hist. Palat. inter Instr. pag. 61 :
Ministeriales autem ipsius Palatini... bona, quæ hactenus a Palatino tenuerant jure Ministerialitatis, in jure feudali ab eo receperunt.
Hoc est, ni fallor, quæ ipsi prius ex ministeriis suis ratione salarii percipiebant, eadem sub beneficii seu feodi titulo eisdem deinde concessa sunt. Vide in Ministerium.