« »
 
[]« Ministerium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 399a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MINISTERIUM
MINISTERIUM, Abacus, mensa in qua pocula reponuntur. Gloss. Lat. Gr. : Abaci, Delficæ, Μηνιστέριον, quod ad abacum stent Ministri. Fulcuinus de Gestis Abbatum Lobiens. tom. 6. Spicil. Acher. pag. 573 :
Comes cum conjuge in sacrario Ecclesiæ mansitabat, et mensa, [] in qua sacratissimum Domini corpus absumebatur, Ministerium calciamentorum et paterarum, seu scutellarum efficiebatur.
Bernardi Mon. Ordo Cluniac. part. 1. cap. 46. ubi de Officio coquinæ :
Quo facto congregantur omnes ante tabulam scutellarum, quæ alio nomine Ministerium potest appellari, quia quasi scutellas ministrat, quæ lotæ super eam servantur.
Sic etiam appellant Credentiam, seu mensulam juxta altare, in qua reponuntur vasa ad sacrificium idonea, Usus antiqui Ordin. Cisterciensis cap. 22. 53. Interdum pro vasis ipsis. Lampridius in Alexandro Severo :
Ducentarum librarum argenti pondus Ministerium ejus numquam transiit.
Julius Africanus, seu Abdias lib. 6. Histor. Apostol. :
Congregatæ sunt itaque familiæ, et vestes, et Ministerium, et argentum, et aurum, etc.
Vide Ordinar. Ord. Præmonstrat. cap. 4.
Ministerium Sacrum, Ecclesiasticum, Sacrorum vasorum, donariorum, et ornamentorum, atque adeo vestimentorum Ecclesiæ congeries et apparatus, quod ad Dei ministerium hæc omnia consecrata sint, ut ait Justinianus § Sacræ, Inst. de Rer. divisione, et Lex Sancimus, Cod. de Sacros. Eccl. Victor Vitensis lib. 1. de Persecut. Vandal. :
Statim vir Deo plenus et carus universa vasa Ministerii aurea vel argentea distrahere, et libertatem de servitute barbarica liberare, etc.
Infra :
Mittit Proculum quendam in provinciam Zeugitanam, qui coarctaret ad tradendum Ministeria divina, vel libros cunctos, Domini Sacerdotes, ut primo armis nudaret, et ita facilius inermes hostes callidus captivaret.
Concilium Valentinum III. ann. 855. cap. 20 :
Thesaurus, sive Ministerium, vel ornamentum Ecclesiarum, etc.
Fulberti Carnot. Epistola tom. 2. Spicil. Acher. pag. 830 :
Notandum quod B. Gregorius dicit, quia omnino grave est frustra Ecclesiastica Ministeria, id est, candelabra, thuribula, et cætera hujusmodi venundare.
Hæc vero minora Ecclesiæ Ministeria ; vasa autem sacrata et cruces excellentiora vocat ibid. idem Fulbertus. Ita passim usurpant Scriptores, Sixtus I. PP. Epist. III. cap. 2. Concil. Aurelian. III. cap. 23. Arvernense cap. 8. Paulin. Epist. 12. Gregorius M. lib. 1. Epist. 66. lib. 2. Ind. 10. Epist. 27. 29. Ind. 11. Epist. 41. lib. 4. Epist. 8. Gregor. II. PP. in Capitulari cap. 5. Avitus Viennensis Epist. 6. Fortunat. lib. 1. Carm. 15. Gregor. Turon. lib. 2. Hist. cap. 27. lib. 3. cap. 10. lib. 6. cap. 11. 21. lib. 7. cap. 24. lib. 1. de Mirac. cap. 86. lib. 2. cap. 7. lib. de Gloria Confess. cap. 22. Halitgarius in Pœnitent. cap. 7. Ledradus Lugdun. in Epist. ad Carolum M. Vita S. Desiderii Episcopi Cadurcens. cap. 9. Othlonus lib. 1. de Vita S. Bonifac. Mogunt. cap. 23. Concil. Triburiense ann. 895. cap. 18. Diurnus Romanus cap. 3. tit. 7. 9. Vita B. Anscharii sæc. 4. Bened. part. 2. pag. 84. Passio S. Philippi Episc. apud Mabill. tom. 4. Analect. pag. 136. Anastasius in Vitis PP. pag. 3. 6. 12. 13. 16. 26. 27. 119. Flodoard. lib. 2. Hist. Rem. cap. 5. Aimoin. lib. 3. Hist. cap. 67. 71. Widradus Abbas Flaviniac. in primo suo Testamento pag. 687. Lex Bajwar. tit. 1. cap. 3. § 3. etc. Vide Balduinum ad Optatum Milevitanum pag. 87. Cæterum aurea illa fuisse, atque adeo pretiosæ materiæ vasa et ministeria Ecclesiastica jam a primis Ecclesiæ incunabulis, docent idem Optatus lib. 1. Prudent. Hym. in S. Laurent. etc. Adde Baron. ann. 303. etc.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Mestier, eadem acceptione. [] Inventar. ann. 1415. ex Cod. reg. 9484. 2. fol. 490. r° :
Item quatre Mestiers d'argent doré, pour mettre torches à servir sur table.
Ubi candelabra significantur.
P. Carpentier, 1766.
Ministerium, Instrumentum quodvis. Lit. remiss. ann. 1355. in Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 470 :
Cum Robinus pauper Ystrio sive Menestrellus pro ludendo de suo artificio, cum corneto ivisset,... qui de suo ludebat Ministerio, etc.
Vide infra Misterium 4.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ministerium Canonicum, Quod a Canonibus præscribitur. Capitul. Caroli M. ann. 801. num. 33 :
Similiter et Comes faciat contra suum Episcopum, ut in omnibus illi adjutor sit qualiter intra suam parochiam Canonicum possit explere Ministerium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ministerium Divinum, Missarum solennia, et alia quæ ad cultum divinum spectant. Capit. Karlomanni ann. 742. num. 2 :
Servis Dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibuimus, nisi illis tantummodo qui propter divinum Ministerium, Missarum scilicet solennia adimplenda, et Sanctorum patrocinia portanda, ad hoc electi sunt.
Idem quod Ministerium Ecclesiasticum ibid. num. 4. dicitur.
Ministerium, Districtus seu territorium intra quod ministeriales et officiales ministeria sua exercebant. Capitulare de Villis cap. 8 :
Ut judices nostri vineas recipiant nostras, quæ de eorum sunt Ministerio.
Cap. 9 :
Volumus ut unusquisque judex, in suo Ministerio mensuram.... tenere habeat, etc.
Capitul. Caroli M. lib. 2. cap. 18 :
Sicut in Capitulis quæ de hac re illis Comitibus dedimus, in quorum Ministeriis moneta percutitur, constitutum est.
Vide Capitul. ejusdem Caroli pro partibus Saxoniæ cap. 33. Capitul. ann. 802. cap. 21. 25. 28. Capitul. ann. 807. cap. 3. Capit. Ludov. II. Imp. ann. 867. cap. 3. 4. et Formulas vett. cap. 30. apud Bignonium, Chartam Caroli C. in Chronic. Farfensi pag. 668. et aliam Caroli III. apud Ughellum tom. 4. pag. 594. Donationes Ecclesiæ Saltzburgensis :
Concessit ei tributales de (in) suo Ministerio manentes, etc.
Capitul. Radelchisi Principis Beneventani ann. 851. cap. 1 :
Quæ evenit per integra guastaldata seu Ministeria quæ hic descripta sunt.
Ministeria, Officia majora et minora, in Imperator. et Regum palatiis, et magnatum hospitiis. De majoribus, Charta Will. Ducis Aquitaniæ ann. 1076 :
Non Dapifer, non Præpositus, non Mariscalcus, non serviens, aut in aliquo Ministerio positus, etc.
Wippo de Vita Chunradi Salici pag. 428 :
Huic tamen sincerius et libentius jurando omnes subjiciebantur, similiter in dispositione curiali, quem Rex majorem domus statueret, quos cubiculariorum Magistros, quos Infertores et Pincernas, et reliquos officiarios ordinaret, diu non est supersedendum, cum illud breviter dicere possim, quod nullus antecessoris sui Ministeria aptius et honorificentius provisa memini vel legi.
Chronic. Besuense :
Robertus natus ex servis et ancillis hujus Ecclesiæ, et exaltatus ab ea Ministerio Præposituræ.
Diploma Ludovici III. Imp. apud Ignotum Casin. cap. 6 :
Similiter eorum ministri si aliquem dimiserint, et proprium et Ministerium perdant.
Erchempertus in Hist. Langob. cap. 46 :
A claustro Episcopii expellens, et humili loco, in cella scilicet Ministeriorum degere constituit.
In Regesto Thesauri seu Chartophylacii Regii signato 31. fol. 92 :
Litteræ Joannis [] Marescalli, quod non potest retinere equos redditos ratione Ministerii sui, nec reclamabit Marescalliam jure hæreditatis.
Vide Ministerialis.
Ministeria, Officia minora. In Computo Thesauri incip. a 1. Jan. 1312. sub. tit. Ministeriorum, describuntur
Falconarii, Valleti Falconum, Venatores, Arcuarii, Carpentarii, Furetarii, Avicularii, etc
. Fit ibidem mentio
Clericorum Ministeriorum
, in quibus recensentur
Clericus Panetariæ, Clericus Scancionariæ, Clericus Coquinæ, Clericus Fabricæ. Officia servitorum, quæ Ministeria vocant
, in Charta Willelmi Abbatis S. Dionysii ann. 1174. apud Doubletum pag. 183.
Ministeria domus
ejusdem Monasterii, pag. 508. In Concil. Lateranensi ann. 1179. can. 3 :
Minora Ministeria dicuntur Decanatus, Archidiaconatus, et alia quæ animarum curam habent annexam.
Hinc
P. Carpentier, 1766.
Ministerium Silvæ, Illius custodia. Chartul. Celsinian. ch. 893 :
Tradiderunt lesdam ferri picisque, quæ exigebatur in foro Celsiniensi ; sed et Ministerium silvæ, quæ vocatur Bornus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ministerium Amittere, pro ab Officio amoveri, Gall. Perdre sa charge. Additio 4. ad Capitul. § 116 :
Quicunque Vicarii, vel alii Ministri Comitum tributum quod inferenda vocatur majoris pretii a populo exigere præsumpserit...... his quibus hoc tulit cum sua lege restituat, et insuper fredum nostrum componat, et Ministerium amittat.
Capitul. Ludovici II. Imp. tit. 4. § 4 :
Similiter eorum (Comitum) ministri, si aliquem dimiserint, et proprium et Ministerium perdant.
A Latio igitur hauserunt Franci nostri vocem Mestier, quam primitus Aulæ Regiæ ministris majoribus, postea quibusvis artificibus attribuerunt. Hinc Provincialibus artifices etiamnum Menesteiraux vocantur. Aimoinus lib. 4. de Miracul. S. Benedicti cap. 33 :
In idem rus advenerat altera muliercula quæ textricis fungebatur officio.... Hæc habebat cooperatricem, quæ ejusdem erat Ministerii.
Galli dicerent, qui estoit de même métier. Charta ann. 1226. ex minori Chartular. S. Victoris Massil. fol. 106 :
In quo (consilio) Potestas major et sanior pars Consiliariorum et Capitum Ministeriorum presentes aderant.
Occurrit præterea in Litteris Johannis Reg. Franc. ann. 1360. tom. 3. Ordinat pag. 446. Le Roman de Garin MS. :
Li Rois donra ses Mestiers à servir.
Alibi :
Braconier mestre en fist li Rois Pepin,
Les chiens li baille ; cil volentiers les prist,
Li Dus Gilbert richement en servi
Celui Mestier, li Rois li retoli,
Fauconnier mestre de ses oisiax en fist.
MS. :
Mar serez mais en ma cort Despansiers,
Je vous donray assez autres Mestiers.
In Statuto pro Hospitio Regis Philippi Magni ann. 1317 :
Les Mestiers jurront que ils tiendront sans enfraindre cette Ordonnance.
Et mox :
Par cette Ordonnance li Rois n'entend pas à nuls de ses Mestiers ou de ses Officiers qui sont à lui, donner congé, etc.
Atque hinc capienda Mesterii vox in Charta Odonis Abb. S. Dionys. ann. 1230. quam Gallandus in tract. de Franco alodio pag. 351. non percepit :
Matthæus dicebat se esse Cambellanum Abbatis B. Dionysii de jure Mesterii quod tenet in feodum ab Abbate S. Dionysii, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Neque res est omnino insolens, Mesterium seu officium titulo feudi concessum[]  ; præter allatum enim exemplum, occurrit in Chartular. S. Vandreg. tom. 1. pag. 707 :
Ratione Mesteriorum quæ habemus feodaliter in Abbatia S. Vandregesilli.
Ejusdem notionis quod legitur in primo apographo Tabularii ejusdem Monast. fol. 417 :
Litera Roberti Pepin et Matillidis uxoris suæ qui vendiderunt nobis quidquid habebant in domo nostra ratione cujusdam Mesterii.
Vox Italis etiam nota. Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1272. apud Murator. tom. 8. col. 1235 :
Dominus Stoldus..... de civitate Florentiæ, factus fuit Potestas Reginorum per artes civitatis Reginorum, sive per societates Mesteriorum.
Chron. Parmense ad ann. 1387. apud eumdem tom. 9. col. 812 :
Mesteria et artes civitatis Parmæ, etc. Legitima et honesta Mesteria,
in Charta Massil. ann. 1244.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mesterius, Eadem notione. Chron. Parmense ad ann. 1279. apud Murator. tom. 9. col. 791 :
Omnes Mesterii de Parma a majore usque ad minorem iverunt ad dictam figuram cum palleis et canellis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mesterum, in Charta Eduardi III. Reg. Angl. ann. 1331. apud Rymer. tom. 4. pag. 496 :
Cum Johannes Kempe... textor pannorum laneorum, infra regnum nostrum Angliæ causa Mesteri sui inibi exercendi, et illos, qui inde addiscere voluerint, instruendi et informandi, accesserit moraturus, et quosdam homines et servientes, et apprenticios de Mestero illo secum adduxerit, etc.
Vide eumdem Rymer. tom. 5. pag. 246.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ministeriorum Capita, Gallice Chefs de métiers. Charta ann. 1251. ex Schedis Pr. de Mazaugues :
Quod universo Consilio tam generali, quam Capitum Ministeriorum Arelatis ad sonum campanæ in aulam palatii Communis Arelatis more solito congregato.
Nullibi vero fusius describuntur quæ ad Ministeriorum Capita spectabant quam in Statutis Massil. præsertim cap. 10. lib. 1. cui titulus :
De Capitibus Ministeriorum eligendis.
Centum quotannis inter artifices probatos seligebantur viri, quibus licitum erat ad sonum campanæ conveniendi ut de negotiis civitatis tractarent. Exinde quod ipsis melius visum fuerat Rectori peragendum deferebant. Discordias civium sedare, scandala coercere tenebantur ex solemni juramento. Consule, si placet, Statuta laudata. Non minoris dignitatis erant qui eodem nomine donabantur apud Arelatenses. Iis proprium fuit sigillum quod nobis exhibet Petrus Saxius in Pontificio Arelat. pag. 276. in cujus parte altera effictus leo cum hac inscriptione :
Nobilis inprimis dici solet ira leonis :
in altera vero urbs Arelate conspicitur cum hisce characteribus :
Urbs Arelatensis est hostibus hostis et ensis.
Urbis Arelates sigillum est ; quod vero indicandum erat, exhibet Saxius ibidem pag. 277. cum hac inscriptione :
Capita Mistiorum,
contracte pro Misteriorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ministerii Introitus, Quod ab artificibus aliquam artem ineuntibus exsolvitur, Gall. Droit d'entrée de métier. Privilegia concessa a Philippo Aug. ann. 1204. Textoribus Stampens. apud D. Fleureau Hist. Blesens. cap. 29. pag. 133 :
Quittavimus omnes textores... tam de collecta quam de omni demanda et introitu Ministerii.
Ministerium, Beneficii seu feudi species, quæ sub certi obsequii ac servitii conditione concedebatur. Lambertus Ardensis pag. 176 :
Cum Arnoldus Markiniensis terram, quæ in Ministerio, sive in Castellaria Brugensium... sibi a Balduino[] sororio suo jam mortuo exciderant, et contigerant, etc.
Charta Eustachii Comitis Bononiensis ann. 1122 :
Terram quam B. Bertinus infra Ministerium de Merk possidet.
Alia Philippi Marchionis Namurcensis ann. 1210 :
Cum calumniaret quandam terram juxta mare sitam in Castellania Gandensi sub Ministerio de Hulst.
Charta Theodorici Comitis Flandriæ ann. 1147. in Tabulario Monast. S. Bertini :
Et quoniam Ministeriales villarum S. Bertini multas et magnas injustitias sæpius in suis Ministeriis faciunt, homines Sancti deprædando contra voluntatem Monachi procurationem villæ habentis, et sine judicio scabinorum coactas petitiones faciendo, et plusquam decimum nummum de placitis quæ ad Abbatem pertinent Ecclesiæ violenter auferendo, etc.
Mox :
Eam legem de cæteris Ministerialibus Ecclesiæ tenendam auctorizamus, ut scilicet nullus eorum vel per hæreditariam successionem vel in feodum habeat suum Ministerium, nec alio modo quam Abbati vel Ecclesiæ dare placuerit, et Ministerialis de Peparingehen decimum nummum tantum secundum præfatam conventionem de placitis jure suo accipiat.
Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 590 :
Portionem de Ecclesia S. Mariæ in Asiniano infra Ministerium de Ulmo... et in fundo Toreliano infra Ministerium de Clenti.
Hist. Beccensis Monast. MS. pag. 486 :
Concessit in perpetuam eleemosynam... in Ministerio de Strutart totum campum de Willernilla.
Mestiers vocant Flandrenses, apud quos nota quatuor Flandriæ Ministeria, les quatre Mestiers de Flandres. Ita
Ministerium accipitur pro Vicaria, seu districtu Vicarii, in Tabulario Conchensi in Ruthenis, Ch. 11 :
Similiter in alio loco in pago Artintia, in Ministerio Acteracense cedo villa mea, etc.
Infra :
Similiter in alio loco in pago Arvernico, in Ministerio Cartladense in vicaria Arpajonense hæc est villa mea quæ vocatur, etc.
Ch. 111 :
Et sunt ipsas vineas in pago Ruthenico, Ministerio Dunense, in loco quem dicunt Vermecalme.
Quod vero ministerium hoc loco, in Ch. 112. Vicaria appellatur :
Et ipsa vinea in pago Ruthenico, in Vicaria Dunense, in loco qui dicitur Vermecalme.
Occurrit passim in hoc Tabulario.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ministerium, Villa, prædium rusticum. Constitutio Ansegisi sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 640 :
De Ministerio Rosontione fabarum modios tres, pisorum modios quinque.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ministerium Decimæ, Idem videtur quod Ministerialitas 2. Charta apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Bened. Pictav. MSS. pag. 555 :
Dimitto etiam hoc quod in terra de Jusgul habebam, id est, accipiebam decimam et retinebam meum retrodecimum, dimitto Ministerium hujus decimæ, et dimitto retrodecimum.