« 1 ministrales contratarum » (par L. , 1883–1887), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 400c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MINISTRALES2
1. MINISTRALES Contratarum, apud Bononienses, aliasque viciniores gentes, appellabantur Magistri viarum,
quibus tota ipsas tuendi ac custodiendi cura commissa erat. Duo singulis duobus mensibus
pro qualibet via eligebantur per suffragia ab incolis vicinariis.
Qui Ministrales duas vel plures vigilias seu guaitatores eligebant, ut
noctu propriam viam invigilarent, ne vastaretur aut furtis pateret. Stat. Bonon. ann.
1250-67, tom. III. pag. 126-128 :
Statuimus quod in qualibet contrata sint Ministrales, qui eligantur ad brevia a vicinis illius contrate.... et ita debeant providere predicta singulis duobus mensibus duo eorum, donec Ministrales duraverint... et debeant eligere duos guaitatores vel plures ad voluntatem vicinorum suorum, qui custodiant civitatem de nocte, et precipiant quod ipsi guaitatores bene faciant guaitam...Et paulo post :
Addimus huic statuto quod dicti Ministrales teneantur accipere bonam et ydoneam securitatem a dictis guaitatoribus de data custodia facienda per integrum annum ; et securitates ipsorum teneantur Comuni feudum restituere duplicatum ; et si securitates non essent bone, Ministrales, qui eas acceperint, teneantur Comune reservare indempne.De quibusdam aliis eorumdem officialium muneribus, vide op. cit. tom. III. pag. 747.