« 1 minuare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 403a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MINUARE1
1. MINUARE, Minuere, diminuere. Præceptum Childeberti
Regis ann. 528. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 4 :
Aut aliquid de rebus aut de terminis Minuare cogitetis, aut in aliquo molesti esse velitis.Testam. ann. circ. 690. apud Felibian. Hist. S. Dionys. pag. xi :
Et si quis contra hanc deliberationem ut Sanctis basileces dilegavi infrangere, tollere, Minuare.... præsumpserit.Charta S. Willelmi Ducis ann. circ. 812. sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 90 :
Quia nos Deo juvante per istam donationem speramus aliquid de nostra Minuari peccata.Chrodegangus Metensis Episc. in Regula Canon. cap. 9. Edit. novæ cap. 9. 24 :
Vasa ministerii sui.... sana et munda cellario reconsignet, et si aliquid ex illis Minuatum fuerit, ad Capitulum die Sabbati veniam petat.Lex Longob. lib. 1. tit. 21. § 5. Rothar. 333.
Dominus qui suum animal intricatum invenerit, aut forsitan jam marcidum aut Minuatum, etc. Adde Marculfi Formulas 2. lib. 1. et. 5. lib. 2. et alias.
P. , 1766.
◊ Menuier, eodem
sensu, in Lit. ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 529.