![[]](img/image.png)
1. MINUTUS, Cui vena incisa. Vide in Minuere.
Oudinus operarius vinearum dixit, quod si Minuti volebant ei credere, ipsi facerent bellum contra grossos, et ipsos occiderent. Populus minutus,in Instr. ann. 1379. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 24. col. 1. Menuaille, ut et Italis Minutaglia, eadem notione, apud Guill. Guiart. ad ann. 1241 :
Et chevaliers quarante et un,Et quatre vingt de leur pietaille,Et grant nombre de Menuaille.
Præfatus Petrus a patria exulatus uxoreque prægnante ac Minutis liberis oneratus, etc. Minutulus,eodem sensu, apud Plautum. Neque alia notione Mingrelins, in Lit. remiss. ann. 1406. ex Reg. 161. ch. 1 :
Jehan Tholomer dist que Jehan de Mey n'estoit que un Mingrelins, et que une commere frapperoit plus grant cop de sa quenoille, que il ne feroit d'une espée.
Caveant autem tam Minuti, quam in officiis occupati, ne nimis tarde dormitorium intrantes, fratres jam quiescentes inquietent.Nisi sit a verbo Minuere supra.