« »
 
[]« Miramomelinus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 406a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MIRAMOMELINUS
MIRAMOMELINUS, Dignitatis nomen Saracenorum Chaliphæ propriæ, de qua multa diximus in voce Amir : quibus addo ex Gregorio Abul Faragio in Historia Dynastiarum pag. 110. ex versione Pocockii, de Omaro Chalifa filio Omari :
Cumque vocaretur Chalifa Chalifæ (Vicarius Vicarii) nuntii Dei, dixerunt, Longus est hic (titulus,) vocatus est ergo Amiral-mumnin, (Imperator credentium) atque is primus hoc titulo insignitus est. Elmunimus
appellatur in Chronico Gottholusitano æra 1217. Emir Elmunimus, æra 1222.
P. Carpentier, 1766.
◊ Meremelin, in Poem. reg. Navar. tom. 2. pag. 118 :
Que je ne vuil estre semblanz
Meremelin, ne ses parans.