« »
 
[]« Misculare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 408c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MISCULARE
MISCULARE, Miscere, unde Gallis, Mesler. Edictum Pistense cap. 23 :
Faber vero qui post præfatas Kalendas comprobatus fuerit aurum vel argentum ad vendendum vel emendum adulterasse, vel Misculasse, etc.
Hincmar. Remens. de Coercendis militum rapinis :
Quoniam de istis rapinis ac deprædationibus nihil vos debeatis Misculare, unusquisque sua defendat, ut potest.
Galli dicerent, Vous ne devez pas vous Mesler des rapines, etc.
P. Carpentier, 1766.
Ital. Mescolare. Stat. Riper. cap. 225. fol. 29. v°. :
Nulla persona audeat pillum Misculare cum aliqua lana, etc.
Misculatio. Vetus Placitum sub Carolo M. apud Sammarthanos in Episc. Massiliensib. :
Et sicut alias res ipsas quæ juste ad Domnum Regem Karolum obtingebant in alode, Antener adhaberet per ipsam Misculationem, seu et ipsam Caladium villam, visus fuit de ipsa casa Dei abstrahisse.
Commisculare, Miscere, commiscere. Capitul. Caroli C. tit. 16. cap. 7 :
Qualiscumque de vobis tali modo in isto facto Commisculatus est.
Tit. 25. cap. 8 :
Ut Rex Christianus cum Rege Regum Christo concordet, et alienæ perditioni se non Commisculet.
Formula vulgaris, se Mesler des affaires d'autruy.
Commisculus. Gloss. Lat. Gr. : Commisculus, ϰαινός.