« Misdicere » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 408c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MISDICERE
MISDICERE, Alienæ famæ detrahere, Gall. Mesdire. Hincmarus Laudun. Episc. contra
Hincmarum Remensem :
Rex dixit, quod Misdictum illi fuerat, et easdem res ab Ecclesia Laudunensi distrahere nolebat.Ital. Misdire. Nostris Malparler, maledictio, detractio. Charta Joan. abb. S. Germ. Prat. ann. 1352. in Reg. 81. Chartoph. reg. ch. 493 :
Voulans encore eschiver les obloqucions et Malparler de plusieurs médisans, etc.Vox autem mis, vocibus addita, vitium vel defectum denotat etiam apud Danos. Gloss. Ulphilæ Gothicum :
Missa,defectus, error. Vide Resenium ad Canuti II. Regis Daniæ Jus aulicum pag. 586. Observat. Junii in Wileram. pag. 35. 36. Gillii Logonom. Anglic. cap. 9. et Walisii Grammat. Ling. Anglic. cap. 14. pag. 116. Graff. Thes. Ling. Franc. tom. 2. col. 862.