« Misfacere » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 411a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MISFACERE
MISFACERE, Perperam agere : Gall. Mesfaire. Italis Misfare. Adnuntiatio
Hludovici Regis apud Confluentes § 7 :
In hoc si frater meus meis fidelibus, qui contra illum nihil Misfecerunt, et me, quando mihi opus fuit, adjuvaverunt, etc.Adde Capit. Caroli Calvi tit. 27. cap. 3. part. 2. cap. 5. et Conventum Turonensem ann. 879. cap. 7. Hincmarus Laudunensis Episc. ad Remensem :
Cum... per wadia emendaverit quod Misfactum habebat.Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 86 :
Si homo suus Misfaciat sine posse vel velle suo.Cap. 87 :
Videat qui Misfecit, ut per omnia secundum legem emendet.Adde cap. 94. Charta Erardi Briennii D. de Rameru, ann. 1228. in Tabul. Campan. Thuani :
Quod si deficerent in aliquo, quod absit, de istis conventionibus tuendis, in quibus ego teneor Theobaldo Comiti prænotato, quod ipse licenter sine Mefacere, sine fidem mentiri posset capere de rebus meis, ubicunque eas inveniret, et eas in manu sua tandiu tenere. Quod eo ego complevissem eidem conventiones superius annotatas, etc.Vide Fabrum Canterellum de Feodis pag. 38. 44. 45. 47. 48. 95. in Probat. Meffaite, misfactura, in Consuetud. Marchensi art. 348. 349. 350. 355.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mefacere Se, in aliquem se reum constituere, delinquere. Litteræ Guidonis Comit. Nivern. ann.
1231. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 3. pag. 117 : Burgenses possent captum excutere a quocumque capiente sine se Mefacere. Mauffacterre,malefactor, in Litteris ann. 1291. ibid. pag. 295 :
Se aucuns Mauffacterre, quois que il fust, estoit pris en chu lieu en l'eskevinage d'Abbeville, seroit amenés et jugiez à l'esbbart des Eskevins.Vide Mesfacere.